PL 40, col. 213

De fide et operibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum,
lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque
opus manifestabitur. Dies enim
declarabit, quia in igne revelabitur,
et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si
cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem
accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur;
ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem [(I Cor.
III, 11-15)]
. Quod quidam ita intelligendum putant, ut
illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum,
argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo
est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam,
qui cum eamdem fidem habeant, male operantur.
Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse
purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.
25.
Hoc si ita est, fatemur istos laudabili charitate
conari ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum,
non solum adulteri et adulterae, contra sententiam
Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae
meretrices in turpissima professione perseverantes,
quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia
consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione
liberatas. Sed ista ratione cur non omni modo admittantur,
omnino non video. Quis enim non malit eas
posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant,
aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam
in aeternum perire? Sed falsa erunt illa, quae obscuritatem
ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem
fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam,
nihil sum; et, Quid proderit, fratres mei, si fidem
quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid
poterit fides salvare eum? Falsum erit et illud: Nolite
errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque
fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque
masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici,
neque rapaces regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI, 9,
10)]
. Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis,
quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria,
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae,
ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico
vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt [(Galat. V, 19-21)]
. Falsa
erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur,
quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt
per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui
talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem
dicitur, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis [(I Cor.
VI, 11)]
; quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud
a Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma
Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed
conscientiae bonae interrogatio [(I Petr. III, 21)]
; siquidem
et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum
et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia
mutatas, tamen Baptisma salvos facit propter fundamentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.