PL 40, col. 214
De fide et operibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet
per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video
cur Dominus dixerit, Si vis venire ad vitam, serva mandata,
et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent [(Matth. XIX, 17-19)] ;
si etiam his non servatis ad vitam
veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortuaest.
Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos
ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat
quia in eum non crediderunt, sed quia bona
opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de
fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat
aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se
dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut
appareat eos illi dicturos, Domine, quando te vidimus
illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui
in eum crediderant, sed bona operari non curaverant,
tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur
aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera
misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt,
vel corrumpendo in se templum Dei in seipsos
immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae
prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem
non habeam, nihil mihi prodest
[(I Cor. XIII, 3)]
; aut
diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non
diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam
suam [(Psal. X, 6)]
. Neque illud dici hic poterit,
in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem
aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam: per
ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur
eos quibus propter fidem mortuam per ignem
promittunt salutem; ut videlicet ipse ignis aeternus
sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non
sit in eos aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tanquam
Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens, Sic ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem
in vitam aeternam
[(Matth. XXV, 32, 33, 41-46)]
.
Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam
ituros Veritas dixit, quorum non fidem, sed bona
opera defuisse declaravit.
26.
Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia
per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta
reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille
intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi
erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes
bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et
clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia
alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda
est, quae Petrus dicit esse in scriptis ejus quaedam
difficilia intellectu, quae non debent homines
pervertere ad proprium suum interitum, ut contra
evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant
de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime