PL 40, col. 216
De fide et operibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
addidit, dicens, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia
quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum
in coelo; et veni, sequere me [(Matth. XIX, 16-21)]
; aedificaret
super illud fundamentum, aurum, argentum,
lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quae sunt
Dei, quomodo placeret Deo; et hae cogitationes sunt,
quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi.
Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur
affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret,
nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur,
aut earum minuendarum vel amittendarum
metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin
jam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret),
sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis
haberet affectum, quo talibus bonis sine dolore carere
non posset; aedificaret super fundamentum illud ligna,
fenum, stipulam: maxime si et uxorem sic haberet,
ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt
mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam
affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur,
propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento
fidem quae per dilectionem operatur, neque
huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum
amissione passi detrimentum, per ignem quemdam
doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque
detrimento tanto est quisque securior, quanto ea
vel minus amaverit, vel tanquam non habens habuerit.
Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda,
homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam,
et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum
per ignem salvabitur, sed amisso fundamento,
aeterno igne torquebitur.
28.
Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare
cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus
dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non
est enim servituti subjectus frater vel soror in hujusmodi [(I Cor. VII, 15)]
;
id est, ut propter fidem Christi
etiam ipsa uxor legitima societate conjuncta, sine ulla
culpa relinquatur, si cum viro christiano, propter
hoc quia christianus est, permanere noluerit: non
attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo
dicat, Non ero uxor tua, nisi mihi vel de latrocinio
divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram
domum transigebas, etiam christianus exerceas;
aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in
viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat,
vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior.
Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter
egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando
accessit ad Baptismum, habetque in fundamento
fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio
plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae,
et membrum quod eum scandalizat, fortiter amputat.
Quemcumque autem in hac diremptione dolorem
cordis propter carnalem affectum conjugis sustinebit,
hoc est detrimentum quod patietur, hic est
ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem
jam sic habebat uxorem tanquam non habens, non