PL 40, col. 265

De fide spe et charitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Enchiridion 69 · The Enchiridion 70 · The Enchiridion 68

sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, aedificanti super
Christum fundamentum, aurum argentum, lapides
pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori [(I Cor. VII, 32, 33)] , id est,
aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum,
stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea
dilexit quorum amissione crucietur; exuritur autem
hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum
amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione
proposita, eis potius carere mallet quam Christo,
nec timore amittendi talia deserit Christum,
quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen
quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor,
quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque
consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione
munitum.
CAPUT LXIX.
Ignis etiam purgatorius quidam
post hanc vitam. Tale aliquid etiam post hanc vitam
fieri, incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest:
et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per
ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve
bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari;
non tamen tales de quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt,
nisi convenienter poenitentibus
eadem crimina remittantur. Convenienter
autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus
tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo
fructum se imputaturum praenuntiet Dominus
dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris;
quando his dicturus est, Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem aeternum
[(Matth. XXV, 34, 41)]
.
CAPUT LXX.
19.
Crimina eleemosynis non redimi,
nisi vita mutetur. Sane cavendum est ne quisquam
existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt,
regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda,
et eleemosynis quotidie redimenda. In melius quippe
est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis
est propitiandus Deus; non ad hoc emendus
quodam modo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini
enim dedit laxamentum peccandi [(Eccli.
XV, 21)]
: quamvis miserando deleat jam facta peccata,
si non satisfactio congrua negligatur.
CAPUT LXXI.
Oratione Dominica expiari leviora
peccata. De quotidianis autem brevibus levibusque
peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana
fidelium oratio satisfacit. Eorum est enim dicere, Pater noster qui es in coelis,
qui jam Patri tali regenerati
sunt ex aqua et Spiritu [(Joan. III, 5)] . Delet omnino
haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet
et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta,
sed poenitendo in melius mutata discedit: si quemadmodum
veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra,
quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.