PL 40, col. 283
De fide spe et charitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Enchiridion 109 · The Enchiridion 108 · The Enchiridion 110
genus humanum peccata longe separaverunt a Deo,
per Mediatorem, qui solus sine peccato natus est,
vixit, occisus est, reconciliari nos oportebat Deo usque
ad carnis resurrectionem in vitam aeternam: ut
humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac
sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a
Deo recesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur,
et exemplum obedientiae per hominem Deum
contumaci homini praeberetur; et Unigenito suscipiente
formam servi, quae nihil ante meruerat, fons
gratiae panderetur; et carnis etiam resurrectio redemptis
promissa in ipso Redemptore praemonstraretur;
et per eamdem naturam quam se decepisse laetabatur,
diabolus vinceretur; nec tamen homo gloriaretur,
ne iterum superbia nasceretur: et si quid
aliud de tanto Mediatoris sacramento a proficientibus
videri et dici potest, aut tantum videri, etiamsi dici
non potest.
CAPUT CIX.
29.
Animarum receptacula ante resurrectionem.
Tempus autem quod inter hominis mortem
et ultimam resurrectionem interpositum est,
animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque
digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod
sortita est in carne cum viveret.
CAPUT CX.
Sacrificium altaris et eleemosynae
pro defunctis, quatenus et quibusnam prosint. Neque
negandum est defunctorum animas pietate suorum
viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris
offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed
eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea
possint prodesse, meruerunt. Est enim quidam
vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista
post mortem; nec tam malus ut non ei prosint ista
post mortem: est vero talis in bono, ut ista non requirat;
et est rursus talis in malo, ut nec his valeat,
cum ex hac vita transierit, adjuvari. Quocirca hic
omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam
relevari quispiam vel gravari. Nemo se autem
speret, quod hic neglexerit, cum obierit, apud Deum
promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis
frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt
adversa sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus
ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum
ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum [(Rom. XIV, 10, et II Cor. V, 10)]
;
quia etiam hoc
meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit,
ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus
prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter
differentiam vitae quam quisque gessit in corpore?
Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcumque
eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus
offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt;
pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde
malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum;
qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus
autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio,