PL 40, col. 616
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Patience 10
subtractis rebus quas magni pendere homines solent,
frangeretur, et adversus Deum loqueretur aliquid,
nis amissis propter quae illum colere putabatur.
Percussus est etiam omnium subita orbitate filiorum,
ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tanquam
eorum numerositas, non unde felicitas ornaretur
exstiterit, sed unde calamitas augeretur. Ubi
autem ista perpessus in Deo suo mansit immobilis,
ejus affixus est voluntati, quem non posset amittere
nisi propria voluntate; et pro iis quae perdidit eum
qui abstulit tenuit, in quo inveniret quod nunquam
periret. Neque enim ille abstulerat qui nocendi habuit
voluntatem, sed ille qui dederat potestatem.
CAPUT XII.
Job cautior Adamo. Aggressus est
inimicus et corpus, nec ea quae homini extrinsecus
inerant, sed ipsum jam hominem in qua potuit
parte percussit. A capite usque ad pedes ardebant
dolores, scatebant vermes, sanies defluebat: manebat
in putri corpore animus integer, horrendosque
cruciatus carnis contabescentis inviolata pietate et
incorrupta patientia perferebat. Aderat uxor, nec ferebat
opem aliquam viro, sed in Deum blasphemiam
suggerebat. Non enim eam diabolus, cum etiam filios
abstulisset, tanquam nocendi imperitus reliquerat;
quae quantum esset necessaria tentatori, jam in Eva
didicerat [(Gen. III, 1-6)] . Sed modo alterum Adam,
quem per mulierem caperet, non invenerat. Cautior
fuit iste in doloribus, quam ille in nemoribus: ille
victus est in deliciis, iste vicit in poenis; consensit
ille oblectamentis, non cessit iste tormentis. Aderant
et amici, non ut in malis consolarentur, sed ut malum
suspicarentur. Neque enim eum qui tanta patiebatur,
innocentem esse credebant, nec tacebat eorum lingua
quod illius conscientia non habebat; ut inter
immanes cruciatus corporis, etiam falsis animus caederetur
opprobriis. At ille sustinens in carne dolores
suos, in corde errores alienos, conjugis corripiebat
insipientiam, amicos docebat sapientiam, servabat
ubique patientiam.
CAPUT XIII.
10.
Impatientia Donatistarum sibi
manus afferentium, quando a Catholicis quaeruntur.
Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando
quaeruntur ad vitam; et sibi auferendo praesentem,
abnegant et futuram. Qui si ad Christum negandum,
vel aliquid contra justitiam faciendum, sicut veri martyres,
cogerentur, omnia potius patienter ferre, quam
sibi impatienter mortem inferre debuerant. Quod si
fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Job
sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus
suis, in filiis suis, in membris suis, diabolicae crudelitatis
effugeret. Non autem fecit. Absit enim ut in se
committeret ipse vir sapiens, quod nec mulier suggessit
insipiens. Quia et si suggessisset, merito et hic
illud audisset, quod audivit suggerendo blasphemiam: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si
bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [(Job. I, II, etc.)]
?
Et ipse quippe patientiam
perdidisset, sive blasphemando, sicut illa voluerat,