PL 40, col. 617

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Patience 11 · On Patience 10 · On Patience 12

sive se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere,
moreretur: atque esset inter illos de quibus dictum
est, Vae iis qui perdiderunt patientiam [(Eccli. II, 16)]
!
et augeret potius quam evaderet poenas, qui post sui
corporis mortem, sive ad blasphemorum, sive ad homicidarum,
vel etiam plus quam parricidarum supplicia
raperetur. Si enim parricida eo sceleratior est
quam quilibet homicida, quia non tantum hominem,
verum etiam propinquum necat; inque ipsis parricidis,
quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto
judicatur immanior: sine dubio pejor est qui se occidit;
quia nemo est homini se ipso propinquior.
Quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet ingestas,
et postea non solum impietatis adversus
Deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt crudelitatis
luant debitas poenas, insuper quaerunt et
martyrum glorias? cum etiamsi pro vero Christi testimonio
persecutionem paterentur, et se interficerent,
ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis
diceretur, Vae iis qui perdiderunt patientiam! Quomodo
enim justum praemium patientiae redditur,
si et impatiens passio coronatur? Aut quomodo innocens
judicabitur, cui dictum est, Diliges proximum
tuum sicut te ipsum [(Matth. XIX, 19)]
, si homicidium
committit in se ipso, quod committere prohibetur
in proximo?
CAPUT XIV.
11.
Patientia bonorum. Audiant
ergo sancti de Scripturis sanctis praecepta patientiae: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia
et timore, et praepara animam tuam ad tentationem:
deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis
vita tua. Omne quod tibi supervenerit accipe, et in dolore
sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam
in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles
in camino humiliationis
[(Eccli. II, 1-5)]
. Et in
loco alio legitur: Fili, ne deficias in disciplina Domini,
neque fatigeris cum ab illo increparis. Quem enim
diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium
quem recipit [(Prov. III, 11 et 12)]
. Quod hic positum est, filium quem recipit;
hoc in supra dicto testimonio est, homines receptibiles.
Hoc enim justum est, ut qui de
pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum
appetentiam dimissi sumus, per humilem
molestiarum patientiam recipiamur: fugaces mala
faciendo, reduces mala patiendo; ibi contra justitiam
facientes, hic pro justitia patientes.
CAPUT XV.
12.
Patientia non venit ex liberi arbitrii
viribus, sed ex divino adjutorio. Sed vera patientia
quae hujus est nomine digna virtutis, quaerendum est
unde sumatur. Sunt enim qui eam tribuant viribus
voluntatis humanae, non quas habent ex divino adjutorio,
sed quas ex libero arbitrio. Error autem iste
superbus est: eorum est enim qui abundant, de quibus
dicitur in Psalmo: Opprobrium eis qui abundant,
et despectio superbis [(Psal. CXXII, 4)]
. Non ergo est ista patientia pauperum,
quae non perit in aeternum [(Psal.
IX, 19)]
. Hi enim pauperes ab illo eam divite accipiunt,
cui dicitur, Deus meus es tu, quoniam bonorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.