PL 40, col. 619
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Patience 14 · On Patience 15
Dei. Sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio
voluntatis, progressum ex jucunditate voluptatis, firmamentum
ex vinculo consuetudinis: Charitas autem
Dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis,
sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis [(Rom. V,
5)]
. Proinde ab illo est patientia justorum, per quem
diffunditur charitas eorum. Quam charitatem laudans
atque commendans Apostolus, inter caetera ejus
bona dixit eam et cuncta sufferre. Charitas, inquit, magnanima est.
Et paulo post ait: Omnia tolerat [(I Cor. XIII, 4 et 7)]
.
Quanto ergo major est in sanctis
charitas Dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et
quanto major est in peccatoribus cupiditas mundi,
tanto magis pro eo quod concupiscitur, omnia tolerantur.
Ac per hoc inde est patientia vera justorum,
unde est in eis charitas Dei; et inde est patientia
falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi.
Propter quod dicit Joannes Apostolus: Nolite diligere
mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit
mundum, dilectio Patris non est in ipso: quia omne
quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi; quae non est ex
Patre, sed ex mundo est [(I Joan. II, 15 et 16)]
. Haec igitur
concupiscentia quae non est ex Patre, sed ex
mundo, quanto fuerit in homine vehementior et ardentior,
tanto fit quisque pro eo quod concupiscit,
omnium molestiarum dolorumque patientior. Idcirco,
sicut supra diximus, non est ista patientia desursum
descendens: patientia vero piorum desursum est,
descendens a Patre luminum. Itaque illa terrena est,
ista coelestis; illa animalis, ista spiritualis; illa diabolica,
ista deifica. Quoniam concupiscentia, qua fit
ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex mundo
est; charitas autem, qua fit ut recte viventes omnia
fortiter patiantur, ex Deo est. Et ideo illi falsae patientiae
potest sine adjutorio Dei voluntas humana sufficere;
tanto durior, quanto cupidior; et eo tolerabilius
mala sustinens, quo ipsa fit pejor: huic autem, quae
vera patientia est, ideo voluntas humana, nisi desuper
adjuta et inflammata, non sufficit, quia Spiritus sanctus
est ignis ejus; quo nisi accensa diligat impassibile
bonum, ferre non potest quod patitur malum.
CAPUT XVIII.
15.
Ut charitas ex Deo, ita ex
ipso patientia vera quae manat a charitate. Sicut enim
divina testantur eloquia, Deus charitas est, et qui manet
in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet [(I Joan. IV, 16)]
.
Quisquis ergo contendit haberi posse
Dei charitatem sine Dei adjutorio, quid aliud contendit,
nisi haberi Deum posse sine Deo? Quis autem
hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus?
Exsultans ergo apud Apostolum vera, pia,
fidelisque patientia, dicit ore sanctorum: Quis nos
separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia?
an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum?
an gladius? sicut scriptum est, Quia propter te mortificamur
tota die, deputati sumus sicut oves victimae. Sed
in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos: