PL 40, col. 620

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Patience 16 · On Patience 15 · On Patience 17

non per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde sequitur
et adjungit, Certus sum enim, quia neque mors,
neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates,
neque praesentia, neque futura, neque altitudo,
neque profundum, neque creatura alia poterit nos
separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu
Domino nostro [(Rom. VIII, 35-39)]
. Haec est illa charitas
Dei, quae diffusa est in cordibus nostris: non ex
nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
Malorum autem concupiscentia, propter quam in eis
est falsa patientia, non est ex Patre, sicut dicit apostolus
Joannes, sed ex mundo est.
CAPUT XIX.
16.
Si cupiditas ex mundo, quomodo
ex humana voluntate. Quod quis non sit ex mundo, non
naturae est, sed gratiae. Hic dicet aliquis: Si ex mundo
est concupiscentia malorum, per quam fit ut mala
omnia pro eo quod ab illis concupiscitur perferant,
quo modo ex eorum dicitur voluntate? Quasi vero
non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus,
deserto eo per quem factus est mundus. Serviunt
enim creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus
in saecula [(Rom. I, 25)]
. Sive itaque mundi vocabulo
Joannes apostolus dilectores significaverit
mundi, voluntas quae ex ipsis est, utique ex mundo
est: sive mundi nomine coelum et terram et quaecumque
in eis sunt, hoc est, universam complexus
sit creaturam, voluntas procul dubio creaturae, quae
non est Creatoris, ex mundo est. Propter quod talibus
Dominus dicit: Vos de deorsum estis, ego de sursum
sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo [(Joan. VIII, 23)]
.
Apostolis autem dicit: Si de mundo
hoc essetis, mundus quod suum est diligeret. Sed ne sibi
amplius arrogarent, quam eorum mensura poscebat,
et hoc quod eos non esse dixit ex mundo, naturae
putarent esse, non gratiae: Quia vero, inquit, de mundo
non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos
mundus [(Id. XV, 19)]
. Ergo de mundo erant: nam
ut de mundo non essent, electi sunt de mundo.
CAPUT XX.
17.
Electio gratiae praevenit omnia
merita bona. Gratia dat merita, non meritis datur.
Praevenit fidem. Hanc autem electionem non praecedentium
in bonis operibus meritorum, sed electionem
gratiae demonstrans Apostolus, sic inquit: Et in
hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin
gratia jam non est gratia [(Rom. XI, 5 et 6)]
. Haec
est electio gratiae, id est, electio qua per Dei gratiam
homines eliguntur. Haec est, inquam, electio gratiae,
qua omnia bona merita praeveniuntur humana. Si
enim ullis bonis meritis datur, jam non gratis datur,
sed debita redditur, ac per hoc non vero nomine
gratia nuncupatur; ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non imputatur secundum gratiam, sed secundum
debitum
[(Id. IV, 4)]
. Si autem ut vera sit gratia, id
est, gratuita, nihil invenit in homine, cui merito debeatur;
quod bene intelligitur et in eo quod dictum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.