PL 40, col. 621

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Patience 18 · On Patience 17 · On Patience 19

est, Pro nihilo salvos facies eos [(Psal. LV, 8)]
: profecto
ipsa dat merita, non meritis datur. Praevenit ergo
etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt. Justus enim,
sicut scriptum est, ex fide vivit [(Habac.
II, 4)]
. Porro autem gratia non solum adjuvat
justum, verum etiam justificat impium. Et ideo etiam
cum adjuvat justum, et videtur ejus meritis reddi,
nec sic desinit esse gratia; quoniam id adjuvat quod
ipsa est largita. Propter hanc itaque gratiam, quae
cuncta bona merita humana praecedit, non solum
Christus ab impiis occisus est, verum etiam pro impiis
mortuus est [(Rom. V, 6)]
. Et antequam moreretur,
non utique justos, sed justificandos elegit Apostolos,
quibus ait, Ego vos de mundo elegi. Quibus
enim dixit, De mundo non estis; et ne putarent se
nunquam fuisse de mundo, mox addidit, sed ego vos
de mundo elegi: profecto ut de mundo non essent,
ipsius in eos electione collatum est. Quocirca si per
suam justitiam, non per gratiam ejus eligerentur, non
de mundo electi essent: quoniam de mundo jam non
essent, si jam justi essent. Deinde si propterea sunt
electi, quia jam justi erant; ipsi priores jam Dominum
elegerant. Quis enim potest esse justus, nisi
eligendo justitiam? Finis autem legis Christus, ad justitiam
omni credenti [(Id. X, 4)]
. Qui factus est nobis
sapientia a Deo; et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in
Domino glorietur [(I Cor. I, 30, 31)]
. Ipse est ergo nostra
justitia.
CAPUT XXI.
18.
Gratiae et fidei dono etiam antiqui
ante incarnationem justificati sunt. Sine fide nullus
unquam justus fuit. Unde et antiqui justi ante incarnationem
Verbi, in hac fide Christi, et in hac vera
justitia, quod est nobis Christus, justificati sunt;
hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et
ipsi gratia salvi facti per fidem, non ex se ipsis, sed
Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur [(Ephes. II, 8, 9)] .
Bona quippe opera eorum non praevenerunt
misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi
quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam
Christus venisset in carne: Miserebor cui misertus
ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. E
quibus Dei verbis, tanto post apostolus Paulus diceret, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis
est Dei
[(Exod. XXXIII, 19, et Rom. IX, 15, 16)]
. Ipsorum
etiam vox est longe antequam Christus venisset
in carne: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me [(Psal. LVIII, 11)]
.
Quomodo autem possent alieni esse
a fide Christi, quorum charitate etiam nobis praenuntiatus
est Christus; sine cujus fide quisquam mortalium
nec fuit, nec est, nec esse aliquando poterit justus?
Si ergo jam justi a Christo eligerentur Apostoli,
prius illum ipsi elegissent, ut justi eligi possent;
quia sine illo justi esse non possent. Sed non ita factum
est: ipse quippe illis ait, Non vos me elegistis,
sed ego vos elegi. Unde dicit apostolus Joannes, Non
quod dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos [(I Joan. IV, 10)]
.
CAPUT XXII.
19.
Ante gratiae electionem injusti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.