PL 40, col. 622
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Patience 20 · On Patience 19 · On Patience 21
omnes. Quod cum ita sit, quid est homo utens
in hac vita propria voluntate, antequam eligat et diligat
Deum, nisi injustus et impius? Quid est, inquam,
homo aberrans a Creatore creatura, nisi Creator
ejus memor sit ejus [(Psal. VIII, 5)] , et eligat eum
gratis, et diligat gratis? Quia ipse non potest eligere
vel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur,
qui caecitate eligenda non cernit, et languore diligenda
fastidit. Sed forte quis dicat: Quomodo Deus
prius eligit et diligit iniquos, ut justificet eos, cum
scriptum sit, Odisti, Domine, omnes operantes iniquitatem [(Psal. V, 7)]
?
Quomodo putamus, nisi miro et
ineffabili modo? Et tamen etiam nos possumus cogitare,
quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit:
odit enim, quia aegrotat; diligit, ut aegritu
dinem pellat.
CAPUT XXIII.
20.
Quomodo charitas verae patientiae,
ita cupiditas fons malae patientiae. Haec propter
charitatem dicta sint, sine qua in nobis non potest
esse vera patientia: quia in bonis charitas Dei est,
quae tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas.
Sed haec charitas per Spiritum sanctum est in nobis,
qui datus est nobis. Unde a quo nobis est charitas,
ab illo est patientia. Mundi autem cupiditas, quando
patienter sustinet onera cujuslibet calamitatis, gloriatur
de viribus propriae voluntatis, tanquam de stupore
morbi, non de robore sanitatis. Insana est ista
gloriatio; non est patientiae, sed dementiae. Voluntas
ista tanto videtur patientior acerborum malorum,
quanto est avidior temporalium bonorum, quia inanior
aeternorum.
CAPUT XXIV.
21.
Voluntatem malam esse posse
etiam sine spiritus mali instigatione. Quod si eam
exagitat et inflammat fallacibus visis et suasionibus
immundis diabolicus spiritus et maligna
conspiratione sociatus, efficit hominis voluntatem,
vel errore dementem, vel appetitu cujuslibet mundanae
delectationis ardentem: quae cum videtur
intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo
etiam voluntas mala sine instigatione alterius immundi
spiritus, sicut voluntas bona sine adjutorio
sancti Spiritus non potest esse. Nam esse posse voluntatem
malam etiam sine aliquo spiritu vel seducente
vel incitante, in ipso diabolo satis ostenditur,
qui per nullum alium diabolum, sed propria voluntate
factus diabolus invenitur. Voluntas itaque
mala sive cupiditate rapiatur, sive timore
revocetur, sive laetitia diffundatur, sive tristitia
contrahatur, atque in his omnibus perturbationibus
animi quaecumque sunt aliis vel alio tempore
graviora contemnat et perferat; potest et sine