PL 40, col. 626

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Patience 26

nondum satiatorum: horum ergo pauperum patientia
non peribit in aeternum [(Psal. IX, 19)]
: non quia et illic
patientia erit, ubi quod toleretur non erit; sed non
peribit, dictum est, quia infructuosa non erit. Fructum
autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum.
Qui enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit,
propter quam laborabat, merito dicit, Perdidi tantum
laborem: quisquis vero ad sui laboris promissa pervenerit,
gratulans dicit, Non perdidi laborem meum.
Dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus,
sed quia non est inaniter fusus. Sic et patientia
pauperum Christi, sed ditandorum haeredum
Christi, non peribit in aeternum: non quia et illic
patienter ferre jubebimur, sed quia pro iis quae hic
patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur.
Non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem
patientiam voluntati: quia utrumque munus
donatae donatum est charitati.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.