PL 40, col. 628

Sermo I de symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Creed 2 · On the Creed 3

et visibilia: invisibilia, sicut sunt in coelis
Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli,
Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in
coelo visibilia; solem, lunam, stellas. Suis animalibus
terrestribus ornavit terram, implevit aerem volatilibus,
terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus:
omnia implevit suis creaturis propriis. Fecit
et hominem ad imaginem et similitudinem suam in
mente: ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa non
potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei.
Ad hoc facti sumus, ut creaturis caeteris dominemur:
sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in
mortis haereditatem omnes devenimus. Facti sumus
humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus:
hoc merito peccati; cum quo merito et reatu
nascitur omnis homo [(Gen. I-III)] . Ideo sicut vidistis
hodie, sicut nostis, et parvuli exsufflantur et exorcizantur,
ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae
decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo
creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur:
sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur;
est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter
unum qui lapsus est et omnes misit in mortem,
missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes
perducat ad vitam, liberans eos a peccato.
CAPUT II.
3.
Filium Dei Dominum nostrum vere
esse Deum et omnipotentem. Pater et Filius non dii duo,
sed unus Deus. Filius omnipotens et aequalis a Patre
genitus. Ideo credimus et in Filium ejus, id est, Dei
Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum.
Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non
enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod
est, hoc genuit; etsi non est quem genuit. Si verus
est autem Filius, hoc est quod Pater: si hoc non est
quod Pater, non est verus Filius. Mortales et terrenas
creaturas attendite: quod est res quaeque, hoc generat.
Non generat homo bovem, non generat ovis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.