PL 41, col. 621

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 19.1 · City of God 19.0

et coelestis, debitis finibus deinceps mihi video disputandum;
prius exponenda sunt, quantum operis hujus
terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus
sibi ipsi beatitudinem facere in hujus vitae infelicitate
moliti sunt, ut ab eorum rebus vanis spes nostra
quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa,
hoc est vera beatitudo quam dabit, non tantum auctoritate
divina, sed adhibita etiam ratione, qualem
propter infideles possumus adhibere, clarescat. De
finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter
inter se philosophi disputarunt: quam quaestionem
maxima intentione versantes, invenire conati
sunt quid efficiat hominem beatum. Illud enim est
finis boni nostri, propter quod appetenda sunt caetera,
ipsum autem propter seipsum: et illud finis mali,
propter quod vitanda sunt caetera, ipsum autem propter
se ipsum. Finem ergo boni nunc dicimus, non
quo consumatur, ut non sit, sed quo perficiatur, ut
plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed
quo usque nocendo perducat. Fines itaque isti sunt,
summum bonum, et summum malum. De quibus inveniendis,
atque in hac vita summo bono adipiscendo,
vitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laboraverunt,
qui studium sapientiae in hujus saeculi
vanitate professi sunt: nec tamen eos, quamvis diversis
errantes modis naturae limes in tantum ab itinere
veritatis deviare permisit, ut non alii in animo,
alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent
et malorum. Ex qua tripartita velut generalium
distributione sectarum, Marcus Varro in libro de
Philosophia tam multam dogmatum varietatem diligenter
et subtiliter scrutatus advertit, ut ad ducentas
octoginta octo sectas, non quae jam essent, sed quae
esse possent, adhibens quasdam differentias, facillime
perveniret.
2.
Quod ut breviter ostendam, inde oportet incipiam,
quod ipse advertit, et posuit in libro memorato:
quatuor esse quaedam, quae homines sine magistro,
sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria
vel arte vivendi, quae virtus dicitur, et procul dubio
discitur, velut naturaliter appetunt; aut voluptatem,
qua delectabiliter movetur corporis sensus; aut quietem,
qua fit ut nullam molestiam quisque corporis
patiatur; aut utramque, quam tamen uno nomine
voluptatis Epicurus appellat; aut universaliter prima
naturae, in quibus et haec sunt, et alia, vel in corpore,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.