PL 41, col. 640

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 19.13 · City of God 19.12 · City of God 19.0

perversitas, et ideo est molesta: verumtamen anima
corpori suo pacata est, et pro ejus salute satagit, et
ideo est qui doleat; quae si molestiis ejus exclusa discesserit,
quandiu membrorum manet compago, non
est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo
adhuc est qui pendeat. Et quod terrenum corpus in
terram nititur, et vinculo quo suspensum est renititur,
in suae pacis ordinem tendit, et locum quo requiescat
quodammodo ponderis voce poscit, jamque exanime
ac sine ullo sensu, a pace tamen naturali sui ordinis
non recedit, vel cum tenet eam, vel cum fertur ad
eam. Si enim adhibeantur medicamenta, atque curatio,
quae formam cadaveris dissolvi dilabique non sinat,
adhuc pax quaedam partes partibus jungit, totamque
molem applicat terreno et convenienti, ac per
hoc loco pacato. Si autem nulla adhibeatur cura
condiendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu
quasi tumultuatur dissidentibus exaltationibus et
nostro inconvenientibus sensui: id enim est quod
in putore sentitur, donec mundi conveniat elementis,
et in eorum pacem particulatim paulatimque
discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus
summi illius Creatoris Ordinatorisque subtrahitur, a
quo pax universitatis administratur: quia etsi de
cadavere majoris animantis animalia minuta nascantur,
eadem lege Creatoris quaeque corpuscula in salutis
pace suis animulis serviunt: etsi mortuorum
carnes ab aliis animalibus devorentur, easdem leges
per cuncta diffusas ad salutem generis cujusque mortalium,
congrua congruis pacificantes, quaquaversum
trahantur, et rebus quibuscumque jungantur, et in res
quaslibet convertantur et commutentur, inveniunt.
CAPUT XIII.-- De pace universali, quae inter quaslibet perturbationes privari non potest lege naturae, dum sub justo judice ad id quisque pervenit ordinatione, quod meruit voluntate.
1.
Pax itaque corporis, est ordinata temperatura
partium. Pax animae irrationalis, ordinata requies
appetitionum. Pax animae rationalis, ordinata cognitionis
actionisque consensio. Pax corporis et animae,
ordinata vita et salus animantis. Pax hominis mortalis
et Dei, ordinata in fide sub aeterna lege obedientia.
Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus,
ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium.
Pax civitatis, ordinata imperandi atque
obediendi concordia civium. Pax coelestis civitatis,
ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo
et invicem in Deo. Pax omnium rerum, tranquillitas
ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua
cuique loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia,
in quantum miseri sunt, utique in pace non sunt,
tranquillitate quidem ordinis carent, ubi perturbatio
nulla est: verumtamen quia merito justeque miseri
sunt, in ea quoque ipsa sua miseria praeter ordinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.