PL 41, col. 739

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 21.24

quibus placet istam sententiam usque ad illa impiorum
tormenta protendere, saltem sic intelligant, ut, manente
in eis ira Dei, quae in aeterno est pronuntiata
supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes
suas, et faciat eos non tanta quanta digni sunt
poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas vel
nunquam subeant, vel aliquando finiant, sed ut eas
mitiores quam merita sunt eorum levioresque patiantur.
Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes
suas non continebit. Quod quidem non ideo
confirmo, quoniam non resisto.
4.
Caeterum eos qui putant minaciter potius quam
veraciter dictum, Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum; et, Ibunt isti in supplicium aeternum [(Matth. XXV,
41, 46)]
; et, Cruciabuntur in saecula saeculorum [(Apoc.
XX, 10)]
, et, Vermis eorum non morietur, et ignis non
exstinguetur [(Isai. LXVI, 24)]
, et caetera hujusmodi, non
tam ego, quam ipsa Scriptura divina planissime atque
plenissime redarguit ac refellit. Ninivitae quippe in
hac vita egerunt poenitentiam [(Jonae III, 7)] ; et ideo
fructuosam, velut in hoc agro seminantes, in quo
Deus voluit cum lacrymis seminari, quod postea cum
laetitia meteretur [(Psal. CXXV, 6)] : et tamen quis negabit,
quod Dominus praedixit, in eis fuisse completum,
nisi parum advertat, quemadmodum peccatores
Deus non solum iratus, verum etiam miseratus evertat?
Evertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut
Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur,
aut sicut Ninivitae, ut ipsa hominum peccata poenitendo
destruantur. Factum est ergo quod praedixit
Deus: eversa est Ninive quae mala erat, et bona aedificata
est quae non erat. Stantibus enim moenibus atque
domibus, eversa est civitas in perditis moribus.
Ac sic quamvis Propheta fuerit contristatus, quia non
est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante
venturum [(Jonae IV, 1-3)] : factum est tamen
quod fuerat Deo praesciente praedictum; quoniam
noverat qui praedixit, quomodo in melius esset implendum.
5.
Ut autem noverint isti in perversum misericordes
quo pertineat quod scriptum est, Quam multa
multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti
timentibus te! legant quod sequitur, perfecisti autem
sperantibus in te [(Psal. XXX, 20)]
. Quid est, Abscondisti
timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis
qui timore poenarum suam volunt justitiam constituere
quae in lege est, non est justitia Dei dulcis [(Rom.
X, 3)] , quia nesciunt eam? Non enim gustaverunt eam.
In se namque sperant, non in ipso: et ideo eis abconditur
multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem
Deum, sed illo timore servili, qui non est in
charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem [(I Joan. IV, 18)] .
Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem
suam, inspirando eis charitatem suam, ut timore
casto, non quem charitas foras mittit, sed permanente
in saeculum saeculi [(Psal. XVIII, 10)] , cum gloriantur,
in Domino glorientur. Justitia quippe Dei Christus est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.