PL 41, col. 743
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 21.25 · City of God 21.26
poenitendo esse destiterint, et ad hoc bonum reconciliatione
redierint.
CAPUT XXVI.-- Quid sit in fundamento habere Christum, et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.
1.
Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in
fundamento Christum, a cujus unitate non recesserunt,
tametsi huic fundamento superaedificaverunt
quamlibet pessimam vitam, velut ligna, fenum, stipulam [(I Cor. III, 11, 12)] :
recta itaque fides, per
quam Christus est fundamentum, quamvis cum damno,
quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur,
tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate
salvare. Respondeat eis breviter apostolus Jacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non
habeat, numquid poterit fides salvare eum
[(Jacobi II,
14)]
? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus
Paulus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per
ignem [(I Cor. III, 15)]
? Simul quis iste sit, inquiramus:
hunc tamen non esse, certissimum est, ne duorum
Apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus
dicit, Etiamsi mala opera quis habuerit, salvabit eum
fides per ignem; alius autem, Si opera non habeat,
numquid poterit fides salvare eum?
2.
Inveniemus ergo quis possit salvari per ignem,
si prius invenerimus quid sit habere in fundamento
Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius
advertamus: Nihil in aedificio praeponitur fundamento;
quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena
et temporalia nec ea quae licita sunt atque concessa
praeponat, fundamentum habet Christum. Si autem
praeponit, etsi videatur habere fidem Christi, non
est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia
praeponuntur: quanto magis, si salutaria praecepta
contemnens committat illicita, non praeposuisse Christum,
sed postposuisse convincitur, quem posthabuit
imperantem sive concedentem, dum contra ejus imperata
sive concessa suam per flagitia delegit explere
libidinem? Si quis itaque christianus diligit meretricem,
eique adhaerens unum corpus efficitur [(Id.
VI, 16)] , jam in fundamento non habet Christum. Si
quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum [(Ephes. V, 25)] ,
quis ei dubitet in fundamento
esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si
carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et
gentes quae ignorant Deum [(I Thess. IV, 5)] , etiam hoc
secundum veniam concedit Apostolus, imo per Apostolum
Christus. Potest ergo et iste habere in fundamento
Christum. Si enim ei nihil talis affectionis voluptatisque
praeponat, quamvis superaedificet ligna,
fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter
hoc salvus erit per ignem. Delicias quippe hujusmodi
amoresque terrenos, propter conjugalem quidem
copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret:
ad quem ignem pertinent et orbitates, et quaecumque
calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc