PL 42, col. 1057

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 15.2 · On the Holy Trinity 14.19 · On the Holy Trinity 14.0

etiam de rebus manifestissimis placuit, ista sententia
redolebat. A philosophis autem, sicut ipse confitetur, maximis longeque clarissimis,
aeternos animos esse acceperat.
Aeterni quippe animi non inconvenienter hac
exhortatione excitantur, ut in suo cursu reperiantur,
cum venerit vitae hujus extremum, id est, in ratione
et investigandi cupiditate, minusque se admisceant
in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum
a quo factae sunt, exercere lectorem, jam pervenimus
ad ejus imaginem, quod est homo, in eo quo caeteris
animalibus antecellit, id est ratione vel intelligentia,
et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali
dici potest, quod pertineat ad eam rem quae mens
vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores
linguae latinae, id quod excellit in homine, et non est
in pecore, ab anima quae inest et pecori, suo quodam
loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam,
si quaerimus aliquid, et verum quaerimus, Deus est,
natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum
sit Trinitas, non solum credentibus, divinae Scripturae
auctoritate; verum etiam intelligentibus, aliqua, si
possumus, ratione jam demonstrare debemus. Cur
autem, Si possumus dixerim, res ipsa cum quaeri disputando
coeperit, melius indicabit.
CAPUT II.
2. Deus incomprehensibilis semper
quaerendus. Trinitatis vestigia non frustra quaesita in
creatura. Deus quippe ipse quem quaerimus adjuvabit,
ut spero, ne sit infructuosus labor noster, et intelligamus
quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum,
et confirmamini; quaerite faciem ejus semper
[(Psal. CIV,
3,4)]
. Videtur enim, quod semper quaeritur, nunquam
inveniri: et quomodo jam laetabitur, et non potius
contristabitur cor quaerentium, si non potuerint invenire
quod quaerunt? Non enim ait, Laetetur cor invenientium;
sed, quaerentium Dominum. Et tamen Dominum
Deum inveniri posse dum quaeritur, testatur
Isaias propheta, dum dicit: Quaerite Dominum, et mox
ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit
vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes
suas [(Isai. LV, 6, 7)]
. Si ergo quaesitus inveniri
potest, cur dictum est, Quaerite faciem ejus semper?
An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt
incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil
invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat,
potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit, si incomprehensible
comprehendit esse quod quaerit, nisi
quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incomprehensibilium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.