PL 42, col. 1080
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On the Holy Trinity 15.17 · On the Holy Trinity 15.0
de Patre et Filio, quantum per hoc speculum atque
in hoc aenigmate videre potuimus, locuti sumus.
Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre
conceditur, disserendum est. Qui Spiritus sanctus secundum
Scripturas sanctas, nec Patris solius est, nec
Filii solius, sed amborum: et ideo communem, qua
invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem.
Ut autem nos exerceret sermo divinus, non
res in promptu sitas, sed in abdito scrutandas et ex
abdito eruendas, majore studio fecit inquiri. Non itaque
dixit Scriptura, Spiritus sanctus charitas est; quod
si dixisset, non parvam partem quaestionis istius abstulisset:
sed dixit, Deus charitas est [(I Joan. IV, 16)]
;
ut incertum sit, et ideo requirendum, utrum Deus
Pater sit charitas, an Deus Filius, an Deus Spiritus
sanctus, an Deus ipsa Trinitas. Neque enim dicturi
sumus, non propterea Deum dictum esse charitatem,
quod ipsa charitas sit ulla substantia, quae Dei digna
sit nomine; sed quod donum sit Dei, sicut dictum est
Deo, Quoniam tu es patientia mea [(Psal. LXX, 5)]
: neque
enim propterea dictum est, quia Dei substantia est
nostra patientia; sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi
legitur, Quoniam ab ipso est patientia mea [(Psal. LXI,
6)]
. Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum
ipsa locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea; quale
est, Tu es, Domine, spes mea [(Psal. XC, 9)]
; et, Deus
meus misericordia mea [(Psal. LVIII, 18)]
, et multa similia.
Non est autem dictum, Domine charitas mea;
aut. Tu es charitas mea; aut, Deus charitas mea:
sed ita dictum est, Deus charitas est; sicut dictum
est, Deus Spiritus est [(Joan. IV, 24)]
. Hoc qui non
discernit, intellectum a Domino, non expositionem
quaerat a nobis: non enim apertius quidquam possumus
dicere.
28.
Deus ergo charitas est: utrum autem Pater, an
Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas, quia et
ipsa non tres dii, sed unus est Deus, hoc quaeritur.
Sed jam in hoc libro superius disputavi, non sic accipiendam
esse Trinitatem quae Deus est, ex illis tribus
quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut tanquam
memoria sit omnium trium Pater, et intelligentia
omnium trium Filius, et charitas omnium trium
Spiritus sanctus, quasi Pater nec intelligat sibi nec diligat,
sed ei Filius intelligat, et Spiritus sanctus ei diligat,
ipse autem sibi et illis tantum meminerit; et Filius
nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei
Pater, et diligat ei Spiritus sanctus, ipse autem et sibi
et illis tantummodo intelligat; itemque Spiritus sanctus
nec meminerit nec intelligat sibi, sed meminerit
ei Pater, et intelligat ei Filius, ipse autem et sibi et
illis non nisi diligat: sed sic potius, ut omnia tria et
omnes et singuli habeant in sua quisque natura. Nec
distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria,
aliud est intelligentia, aliud dilectio sive charitas: sed
unum aliquid sit quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia;
et sic habeatur in uniuscujusque natura, ut qui
habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque