PL 42, col. 1095

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 15.27 · On the Holy Trinity 15.26 · On the Holy Trinity 15.0

naturae de Patre generatio; ita Spiritui
sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis,
sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio?
Ideo enim cum Spiritum sanctum genitum non dicamus,
dicere tamen non audemus ingenitum, ne in
hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel
duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater
enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus,
non quidem in Scipturis, sed in consuetudine
disputantium, et de re tanta sermonem qualem
valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus
est: et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et
ipso sine ullo temporis intervallo dante, communiter
de utroque procedit. Diceretur autem filius Patris et
Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus,
cum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est
genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus.
CAPUT XXVII.
48.
Quid hic sufficiat ad solutionem
quaestionis, cur Spiritus non dicatur genitus, et cur
solus Pater ingenitus. Quid agendum iis qui haec non
intelligunt. Verum quia in illa coaeterna, et aequali,
et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili
Trinitate difficillimum est generationem a
processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi
non valent amplius, id quod de hac re in sermone
quodam proferendo ad aures populi christiani
diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim
cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem
de utroque procedere Spiritum sanctum: Si
ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus
sanctus; cur Filius dixit, « De Patre procedit [(Joan. XV,
26)]
? » Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre
et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde et
illud est quod ait, « Mea doctrina non est mea, sed
ejus qui me misit » [(Id. VII, 16)] . Si igitur hic intelligitur
ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed
Patris; quanto magis illic intelligendus est et de ipso
procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, « De Patre
procedit, » ut non diceret, De me non procedit? A
quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo
Deus), ab illo habet utique ut de illo etiam procedat
Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam
de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet
Patre. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum
a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur
non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus
sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum
utique filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius
quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit
autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid
tale suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex
patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit
ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc
lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre.
Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium,
et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed
simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.