PL 42, col. 1096

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 15.27 · On the Holy Trinity 15.0

dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque
procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita
Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac
per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit
et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam
procedere de illo, sicut et procedit de ipso [(In Joannis
Evang. tract. 99, nn. 8, 9)]
. Haec de illo sermone in
hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus
loquens.
49.
Verum si ad hanc imaginem contuendam, et
ad videnda ista quam vera sint, quae in eorum mente
sunt, nec tria sic sunt ut tres personae sint, sed
omnia tria hominis sunt quae una persona est, minus
idonei sunt: cur non de illa summa Trinitate, quae
Deus est, credunt potius quod in sacris Litteris invenitur,
quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem,
quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non
capitur? Et certe cum inconcusse crediderint Scripturis
sanctis tanquam veracissimis testibus, agant orando
et quaerendo et bene vivendo ut intelligant, id est,
ut quantum videri potest, videatur mente quod tenetur
fide. Quis hoc prohibeat? imo vero ad hoc quis
non hortetur? Si autem propterea negandum putant
ista esse, quia ea non valent caecis mentibus cernere;
debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt, esse solem
negare. Lux ergo lucet in tenebris: quod si eam tenebrae
non comprehendunt [(Joan. I, 5)] , illuminentur
Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in
comparatione infidelium; atque hoc praemisso fundamento
aedificentur ad videnda quae credunt, ut aliquando
possint videre. Sunt enim quae ita creduntur,
ut videri jam omnino non possint. Non enim Christus
iterum in cruce videndus est: sed nisi hoc credatur
quod ita factum atque visum est, ut futurum ac videndum
jam non speretur, non pervenitur ad Christum,
qualis sine fine videndus est. Quantum vero
attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem,
immutabilemque naturam per intelligentiam utcumque
cernendam, nusquam se melius, regente duntaxat
fidei regula, acies humanae mentis exercet, quam
in eo quod ipse homo in sua natura melius caeteris
animalibus, melius etiam caeteris animae suae partibus
habet, quod est ipsa mens: cui quidam rerum invisibilium
tributus est visus, et cui tanquam in loco superiore
atque interiore honorabiliter praesidenti, judicanda
omnia nuntiant etiam corporis sensus; et
qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi
Deus.
50.
Verum inter haec quae multa jam dixi, et nihil
illius summae Trinitatis ineffabilitate dignum me
dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam
scientiam ejus ex me invaluisse, nec posse me ad
illam [(Psal. CXXXVIII, 6)] ; o tu, anima mea, ubi te esse
sentis, ubi jaces, ubi stas, donec ab eo qui propitius
factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes
languores tui [(Psal. CII, 3)] ? Agnoscis te certe in illo
esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.