PL 42, col. 1101

Adversus V haereses (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Debitor sum, fateor, non necessitate cogente, sed,
quod est vehementius, charitate. Non tam ad compellendum
potest esse molestus exactor, quam ad
reddendum devotus est debitor. Sed ut impleam
quod promisi, adjuvate me sanctis orationibus vestris,
ut Deus omnipotens det gratiam sermonibus meis, et
satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse
dignamini qui in tempore adfuistis, quinque
hostium genera esse diximus: contra quae expugnanda
inducias postulavimus, ut necessaria arma praeparare
possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre
ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium
nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram [(Psal. CXXIII, 8)] .
Donabit certanti victoriam, qui
certandi dedit audaciam. Non nos hostium turba,
non nos bellantium revocet forma, non quasi vitrea,
fulgentia terreant arma. Goliam magnum, robustum,
armis terribilibus, ingentique turba munitum, David
solus, puer parvus atque inermis, uno lapidis ictu
prostravit, totaque Allophylorum castra turbavit atque
fugavit [(I Reg. XVII, 49)] . Quid autem aliud petra
contra Goliam manu David missa, nisi Christum
contra diabolum ex semine David venturum significavit?
2.
Aggrediamur jam, et errorum quae diximus
quinque genera proponamus. Pagani dicunt, Quid
est quod nos exhorretis atque abjicitis tanquam multos
colentes deos? Ecce et vos Deum, quem praedicatis
colendum, filium habere dicitis, eumque sine
alterius commixtione sexus natum esse confingitis.
Judaei dicunt, Quomodo unum colitis Deum, quando
et hominem quem patres nostri crucifixerunt Dominum
dicentes, hominibus extorquetis ut tanquam
Filium Dei vobiscum venerentur et colant? Manichaei
dicunt phantasma esse, quod dicitur Dominum Christum
femineo potuisse nasci ex utero. Non enim dignum
est, inquiunt, ut tanta majestas per sordes et
squalores feminae transisse credatur. Sabelliani, iidem
Patripassiani, dicunt, Unus est Deus Pater et Filius;
quoniam qui Pater, ipse est et Filius. Nam si aliter
dixerimus, dicemur multicolae. Ariani dicunt, Alius
est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius. Quomodo
enim fieri potest, ut genitori genitus existat
aequalis?
CAPUT II.
3.
Fiducia adversus haereticos. Ecce
sunt errorum propositae quaestiones, quasi hostium
compositae acies. Contra istas acies pestiferas, sanctissimi
fratres, assumite arma Dei, ut possitis resistere
in die malo et in omnibus perfecti stare. Accingimini
lumbos in veritate: nemo trepidet, nemo
formidet. Est lorica justitiae, est scutum fidei, in quo
sagittae malignorum ignitae excipiantur et exstinguantur.
Est galea salutis, est gladius spiritus, quod est
verbum Dei [(Ephes. VI, 14-17)] . Quisquis fidelium
Christi militum his fuerit armis munitus, non cujusquam
formidabit personam, non terrore temporis a
certamine revocabitur. Eia, fratres, certamen in
promptu est, fervet opus, urget adversarius, spicula
parat, jacere tentat, nemo expavescat. Fratres, plures

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.