PL 42, col. 446

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Reply to Faustus the Manichæan 22.72 · Reply to Faustus the Manichæan 22.73

sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum
desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque
permisit [(Id. VIII, 31, 32)] : praesertim quia
Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et
abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt.
Qua vanitate improbata et abjecta, illud tamen
constat, Dominum nostrum Jesum Christum Dei unicum
Filium, ac per hoc Deum verum et bonum,
mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque
animantium, et grave damnum hominum, desiderio
daemonum concessisse. Quis autem dementissimus
dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere,
etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum
exitium praestare voluisset? Porro si spirituum
damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis
saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore
omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique
justo moderamine, in id quo se inclinaverat,
relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis,
homines inique dominantes ab hominibus liberis,
quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et
injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis,
quibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur,
privari meruerunt? Quod tamen si Moyses
sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte
fecissent, profecto pecassent: quanquam illi,
non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat vel
permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo
peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione
permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi
sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos,
vel erudire subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus,
et quosdam medicinales gradus infirmioribus
ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus
est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis
imperiis quibuscumque contemptis.
CAPUT LXXIII.
Quaedam enim facta, lex illa
aeterna quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari
vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus,
ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia,
in exsequendis autem obedientia jure laudetur.
Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur,
et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte
immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem
jubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit [(Gen. XXII, 10)] ?
Quod usque adeo ipsa veritas clamat,
ut ejus voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham
quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque
ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen
reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret
in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec
quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis
cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis
feriret. Quapropter, si in occidendo filio
spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem jubente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.