PL 42, col. 452

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Reply to Faustus the Manichæan 22.79

peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt,
per diversa et congrua tempora docenti bona
temporalia et a se petenda et propter se contemnenda,
molestias temporales et a se posse imperari et propter
se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut
mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum
sancte zelans et uni vero Deo subditum cupiens,
posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum
defluxisse mentemque impudicam prostituisse
daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos
Deus ipse quem offenderant, alto et secreto judicio
feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter
terruit, et disciplinam in posterum sanxit?
Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse
quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat
orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis
illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo [(Exod. XXXII)]
?
Comparans ergo unusquisque pie
prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto
apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra
daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic
amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed
amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis,
ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu [(I Cor.
V, 5)] . Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare [(I Tim. I, 20)] .
Legunt scripturas apocryphas Manichaei,
a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum
nomine scriptas: quae suorum scriptorum
temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi
mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in
hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera
locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum
Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio
peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro
palma percussum, imprecatum fuisse homini
continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus
fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret,
eum leo irruens interemit, manumque ejus,
qua caput Apostoli levi ictu percusserat, a corpore
avulsam, secundum verbum ejusdem apostoli id
optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in
quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri
crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor,
hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo
futuro petiverit, facta est compensatio beneficii majoris;
ut et Apostolus quam charus Deo esset, per hunc timorem
commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam
quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum
illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest.
Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae,
quas Canon ecclesiasticus respuit, tanquam verae atque
sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem
illam patientiae, quam docet Dominus, dicens, Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.