PL 42, col. 600

Contra Secundinum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dixisti: Quis igitur tibi patronus erit ante justum tribunal
Judicis, cum et de sermone et de opere coeperis te
teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc
excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum
salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo
excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo
ergo, cum de Christi passionibus ageres, evasisse vos
dixisti, quod spiritualem secuti estis Salvatorem, ne
scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere?
Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus,
in quo carnem invenit, ut jam vester esse salvator
posset; et quomodo dicis, Hoc excepto, quis te flentem
consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid
sit in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi
mendaciloquorum [(I Tim. IV, 1, 2)] . Veracem Manichaeum
de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in
ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique
vulnerum atque clavorum, quae dubitantibus discipulis
demonstravit [(Joan. XX, 20)] , totum fallaciter ac
mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum
dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo
veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices
ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit.
Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te,
quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum
credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius,
sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum
de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium
maxime posuit, hoc est de sua passione et
resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit, Quando
Christus post illam, quae mors ejus putata est, apparuit
discipulis haesitantibus, et spiritum se videre putantibus;
quando dixit: Tangite manus meas et pedes;
et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut
me videtis habere [(Luc. XXIV, 39)]
; quando uni eorum
minime credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum,
et noli esse incredulus, sed fidelis [(Joan. XX, 27)]
: totum
hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter:
qui hoc, inquam, dicit, non praedicator, sed accusator
est Christi. Sed, inquis, Christum praedicat Manichaeus,
ejusque se dicit apostolum. Hinc potius detestandus
atque fugiendus est. Nam haec accusando
diceret, se saltem jactaret amatorem veritatis arguendo
alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque
se prodit, satisque demonstrat diligenter intuentibus,
quid agat ipse, quid diligat, laudando ac
praedicando mentientem. Fuge itaque, amice, tantam
pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit
fidelem facere Manichaeus: qualem vult videri a Christo
esse factum illum discipulum cui dixit, Mitte digitos
in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis.
Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo
Christus dixit, nisi, Tange quod gesto, tange
quod gessi, tange veram carnem, tange verorum vestigia
vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo
veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.