PL 42, col. 603

Contra adversarium legis et prophetarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dilectissimi, nescio cujus haeretici, invento, sicut
scripsistis, in platea maritima, cum venalis codex ipse
ferretur, et concurrentibus turbis periculosa curiositate
et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio
responderem, prius quaesivi cujusnam esset
erroris. Non enim soli Manichaei Legem Prophetasque
condemnant; sed et Marcionistae, et alii nonnulli
quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis.
Iste autem, cujus nomen in eodem libro non comperi,
detestatur Deum mundi fabricatorem: cum Manichaei,
quamvis librum Geneseos non accipiant, atque blasphement,
Deum tamen bonum fabricasse mundum,
etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed
quanquam non mihi apparuerit, cujus sectae sit iste
blasphemus, defendenda est adversus ejus linguam
Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur.
Et quoniam quoquo modo christianum se
videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit
aliqua testimonia; etiam Scripturis ad Novum Testamentum
pertinentibus refellendus est: ut ostendatur
in reprehensione veterum inconsiderantius quam
versutius insanire.
CAPUT II.
2.
Ac primum, quod pius poterat
religioso, quaerit iste impius ore sacrilego, quomodo
accipiendum sit quod scriptum est, In principio fecit
Deus coelum et terram [(Gen. I, 1)]
: quanquam non addiderit, terram,
de qua post loquitur. Quaerit ergo:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.