PL 51, col. 748

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

glorificare Deum [(Rom. XV, 9)]
: misericordia qua
ablato, ut promisit, corde lapideo, daret eis cor carneum [(Ezech. XI, 19; et XXXVI, 26)] .
Lapides enim
appellat, lapideos deos colentes, cum dicit: Dico
vobis, si hi tacuerint, lapides clamabunt [(Luc. XIX,
48)]
. Mirum in modum qui erant lapides, per gratiam
facti filii clamant: Pater noster, qui es in coelis [(Matth.
VI, 9)]
: et qui erant filii, effecti lapides, dicunt: Fac
nobis deos qui nos praecedant [(Exod. XXXII, 1)]
; quia
derelinquentes Deum vivum, servierunt Baal et idolis
gentium. Gentes e contrario, spretis idolis, secutae
sunt Deum vivum. Quae nos videmus impleri. Illa
scilicet quae promissa sunt in semine suo futuro per
Christum, quae et credidit Abraham.
CAPUT XIX. Ex femore Abrahae Christum hominem suscepturum. Praedictam carnem Christi ex femore Abrahae venturam, sequens mystica actio ostendit. In Genesi credita et visa.
26.
Vocat Abraham praepositum domus suae, et
ait illi: Pone manum tuam sub femore meo et jura
per Deum coeli, quia non accipies uxorem filio meo, ex
filiabus terrae hujus, cum quibus ego habito; sed ex
tribu mea accipies illi uxorem [(Gen. XXIV, 2, 3)]
. In
femore Abrahae Deum coeli fuisse, hic ordo ostendit,
quod Abraham genuit Isaac; Isaac Jacob; Jacob,
duodecim patriarchas; in quibus Judas, ex cujus tribu
David: de quo per seriem generationum, virgo Maria
quae peperit Christum, qui est Deus coeli, quia per
ipsum facta sunt omnia [(Joan. I, 3)] .
CAPUT XX. In geminis Rebeccae populos duos, Christianos et Judaeos. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa.
27.
Cum idem Isaac Rebeccam propinquam sibi
accepisset uxorem, eam sentiens sterilem, pro gignenda
prole, Deum, qui multiplicem promiserat,

deprecatus est: statimque ut poposcit, accepit [(Genes. XXV, 21)] .
Cum autem concepisset Rebecca;
gemini gestiebant in utero ejus. At illa aegre ferens: Si sic mihi futurum erat,
ait, ut quid mihi hoc [(Ibid.,
22)]
? Abiit autem Isaac cum ea interrogare Dominum,
atque hujusmodi responsum accepit: Duo, inquit, populi in utero tuo sunt, et duae plebes de ventre tuo
prodibunt; et populus populum superabit, et major
serviet minori [(Ibid., 23)]
. Suscepit duos promissos
filios Isaac, duosque populos fide tantum futuros
agnoscens, quos illa mystica actio nobis revelatos
exhibuit. Esau quippe, dum prior pilosus prodiret ex
utero, minoris Jacob manus emissa post eum, plantam
ejus apprehendit [(Ibid., 25)] : quod factum mirum
magnumque visum praebuit. Idem igitur Jacob
minor lenis, in ipsa jam pueritia per cocturam
rubram lenticulae majorem fratrem supplantans,
abstulit ejus primatus [(Ibid., 30 et seq.)] ; nec vacuum
esse potuit tanti mysterii sacramentum. Lenis ille
minor Jacob, lenem mitemque signabat populum

Christianum, ea lenitate praeditum, qua innocuum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.