PL 51, col. 842

De promissionibus et praedictionibus Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

quod illic accidit, quis illius patriae civis
ignorat? Quaedam juvencula Araba natione, ancillae,
Dei habitum gestans, cum in balneo lavans simulacrum
quoddam Veneris impudice respiceret et seipsam,
etque se consimilans, domicilium se diabolo
praebuit. Statim ille leo qui rugiens circuit [(I Petr.
V, 8)] , quem quaerebat, invenit. Meatus igitur gutturis
ipsius occupans, nullum cibum, nullumque potum
trajiciens per septuaginta ferme dies totidemque
noctes, jejunium sibi diabolus ex capto possessoque
vase exhibuit. Hoc monstrum parentes puellae
per tot dierum spatia auferri posse sperantes, dum
juge malum ulterius tolerare non possent, simul cum
filia sese ingesserunt sacerdoti, quae acta erant fideliter
intimantes. Hoc tantum puella fatebatur, avem
quamdam noctis medio apparere, quae sibi ore nescio
quid infunderet. Stupor tunc inerat cunctis videre
puellam nullis indictis diuturni jejunii foedatam,
nullo pallore seu tabe, vel debilitate confectam; quin
potius robustam succo viscerum, mole membrorum.

Cumque incredibilia viderentur quae dicebantur, habito
consilio, in monasterio puellarum, in quo reliquiae
sancti Stephani sitae sunt, sacerdos puellam
simul et praeposito commendavit. Illic prima tantum
die apparuisse illam avem asseruit, sibique increpasse
quod neque fame neque siti compulsa illum
appeteret locum, quo sibi accedere non liceret. Per
duas sane hebdomadas nihil cibi vel poculi sumens
in monasterio mansit.
10.
Accidit autem ut quintus decimus dominicus
illucesceret dies. Ascendente nobiscum sacerdote,
ut matutinum illic sacrificium solito offerretur, puellam
praepositus ad altare perduxit, eo incessu et
habitu quo solent rubore perfusae ex epulis poculisque
mulieres advenire. Sed ut se illa prostravit altari,
clamore fletus sui cunctis astantibus gemitus
lacrymasque induxit, quibus tantum malum auferendum
praesens plebs Dominum exorabat. Erat enim
jam indecens murmur in populo. Peracto itaque sacrificio,

cum eadem inter caeteras brevem particulam
corporis Domini unctam a sacerdote perciperet, semitiora
mandens trajicere non valuit, nondum illo
fugato, de quo dicit Apostolus: Quae consonantia Christi
ad Belial [(II Cor. VI, 15)]
? Et iterum: Non potestis
calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum.
Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum [(I Cor. X, 20, 21)]
.
Manu igitur faciem ejus
sustentante sacerdote, ne sanctum projiceret, a quodam
diacono suggestum est, ut calicem salutarem
gutturi ejus pontifex applicaret. Quod ut factum est,
statim ut locum illum quem diabolus obsederat, Salvatoris
imperio reliquit, sacramentum quod ore gestabat
cum laude Redemptoris transglutisse puella
clamavit. Hinc laetitia, hinc voces in gloriam Dei,
quod post octoginta et quinque dies, diabolo expulso,
puella de potestate fuerit eruta inimici. Oblatio
itaque rursum gratiarum actionis pro ea fit, sacrifictique
percipiens certam partem, prisco est reddita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.