PL 54, col. 400

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In English: Sermons 74 · Sermons 75

a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam
[(I Petr. II, 11)]
.
Cui autem nisi diabolo carnales militant
voluptates, qui animas ad superna tendentes
corruptibilium bonorum delectationibus obligare et
ab illis sedibus de quibus ipse excidit gaudet abducere?
Contra cujus insidias sapienter debet fidelis
quisque vigilare, ut inimicum suum de eo quod tentatur
possit elidere. Nihil autem est validius, dilectissimi,
contra diaboli dolos, quam benignitas misericordiae
et largitas charitatis, per quam omne peccatum
aut declinatur aut vincitur. Sed hujus virtutis
sublimitas non prius apprehenditur quam illud quod
ei adversarium est subruatur. Quid autem tam inimicum
misericordiae et operibus charitatis, quam avaritia,
de cujus radice omnium malorum germen emergit?

Quae nisi in suis fomitibus enecetur, necesse est
ut in agro cordis illius, in quo hujus mali planta
convaluit, spinae potius tribulique vitiorum, quam
ullum verae virtutis semen oriatur. Resistamus ergo,
dilectissimi, huic tam pestifero malo, et charitatem,
sine qua nulla virtus potest nitere [(I Cor. XIII)] , sectemur:
ut per hanc, qua ad nos Christus descendit,
dilectionis viam, etiam nos ad ipsum possimus
ascendere, cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LXXV [ Al. LXXIII]. De Pentecoste I.
SYNOPSIS. I.
Christianam Pentecosten Mosaicae
respondere. --II. Quam velociter ac mirabiliter a
Spiritu sancto edocti sint discipuli. --III. Perfecta

personarum in SS. Trinitate aequalitas explicatur. --
IV. Macedonianorum error contra Spiritum sanctum,
qui omnis boni fons et causa. --V. Omnia in Ecclesia
per Spiritum sanctum sanctificari, ab eo et
ipsa jejunia instituta.
CAP. I.
Hodiernam solemnitatem, dilectissimi,
in praecipuis festis esse venerandam, omnium catholicorum
corda cognoscunt: nec dubium est quanta
huic diei reverentia debeatur, quem Spiritus sanctus
excellentissimo 297 sui muneris miraculo consecravit.
Nam ab illo die quo Dominus super omnem
coelorum altitudinem ad dexteram Dei Patris consessurus
ascendit, decimus iste est qui ab ejusdem
resurrectione quinquagesimus nobis in eo a quo coepit
illuxit, magna mysteria in se et veterum sacramentorum
continens et novorum: quibus manifestissime

declaratur, et gratiam praenuntiatam fuisse per
legem, et legem impletam esse per gratiam. Sicut
enim Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberato,
quinquagesimo die post immolationem agni lex data

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.