PL 59, col. 401
Epistola ad Senarium (Joannes diaconus), J. P. Migne
gratiae nobis jucundam fecistis memoriam, et quantus
pectori vestro divini cultus ardor insideat, catholica
sollicitudine non celastis. Nam, ut vestrae loquuntur
litterae, quaedam vobis scribi, quaedam dirigi transcripta
voluistis. Sed in transcribendo curam nostram
utcunque notariorum labor adjuvit; in his vero quae
scribenda sunt, multum fateor laboris indicitis, et superaddere
hoc mensuram meam adducta fronte respondeo.
Primum, quod ea, sicut opus est, disserere,
non ita, ut credit amici aestimatio, meum valet ingenium.
Fallitur enim amantium saepe judicium, cum
plus dilectioni tribuit quam meritis dilectus ostendit.
Accedit deinde quod infirmus corpore, ut alia taceam,
ecclesiastico jugiter astringor officio. Postremo
otiosum tempus res postulat, ut majorum volumina
recensentibus quid de unaquaque re dici debeat,
illorum tuta juvamine procedat oratio. Quid
igitur in haec possumus, nisi forte quod me posse
vota desideriaque vestra praestiterint? Idcirco quaesita
breviter conabor attingere, ne si omnino taceam,
infructuosi silentii poenas excipiam. Confido
enim orationibus tuis me posse juvari, qui ut haec
auderem tam ardua compulisti. Unde quaeso ut nihil
in me eloquentiae, nihil summae doctrinae desideres;
quia nec illi plene studui, et doceri adhuc malo,
quam doctoris nomen audire. Igitur si in hac inquisitione,
mea, qualiscunque est, placet aut exspectatur
oratio, jam nunc de singulis quae sunt proposita
videamus. Illud interea prudentiae vestrae praedico,
quia inquisitionum ordo, non ita, ut vestra legitur
pagina consequetur; sed ut se unaquaeque suggesserit,
absolutione congrua terminabitur. Itaque inquisitionis
tuae verba ita se habent.
II.
Requiro, inquis, a vobis, quare antequam baptisma
quis consequatur, catechuminus fuit; vel quid
sibi habeat hoc vocabulum aut haec catechizatio, aut
qua regula in Veteri Testamento praemissa sit; aut
certe, si novella regula est, et magis a Novo Testamento
sumpsit exordium. Simul etiam scrutinium quid sit,
aut quare tertio ante Pascha scrutinentur infantes; aut
quid sibi haec districtio vel sollicitudo scrutaminis
vindicet, etc.
III.
Ad haec ita respondeo. Studium vestrum nosse
confidimus: quia omne genus humanum in ipsis, ut
ita dicam, mundi cunabulis praevaricatione primi hominis
in morte fuerit jure collapsum; nec ab ea
posse redimi, nisi affuerit gratia Salvatoris: qui dum
ante saecula genitus esset ex Patre, propter nos ex
sola matre fieri non est dedignatus in tempore. Non
est ergo dubium quod priusquam aliquis renascatur
in Christo, diabolicae potestati teneatur astrictus:
cujus laqueis nisi inter ipsa primitus fidei rudimenta
veraci professione renuntians exuatur, ad salutaris
lavacri gratiam non accedit. Et ideo hunc oportet
prius catechumenorum auditorium introire. Catechesis
enim Graece instructio dicitur. Instruitur namque
ecclesiastico ministerio per benedictionem imponentis
manum, ut intelligat quis sit, quisve futurus sit;
hoc est, quia ex damnabili sanctus fiat, ex injusto