PL 59, col. 402
Epistola ad Senarium (Joannes diaconus), J. P. Migne
justus appareat, ad postremum filius fiat ex servo:
ut qui in primo parente perditus fuerat, secundi reparatus
beneficio, haereditatis paternae possessor existat.
Exsufflatus igitur exorcizatur, ut, fugato diabolo,
Christo Deo nostro paretur introitus; et a potestate
erutus tenebrarum, transferatur in regnum
gloriae caritatis Dei: ut qui dudum vas fuerat Satanae,
fiat nunc domicilium Salvatoris. Exsufflatur itaque,
quia tali dignus est ignominia desertor antiquus.
Exorcizatur autem, id est conjuratur, ut exeat et recedat,
illius agnoscens adventum, cujus erectam in
paradisi felicitate imaginem prava suasione dejecerat.
Accipiet jam catechumenus benedictum sal, in
quo signatur, quia sicut omnis caro sale condita servatur,
ita sale sapientiae et praedicationis verbi Dei
mens fluctibus saeculi madida et fluxa conditur, ut ad
soliditatem stabilitatis atque permansionis digesto penitus
corruptionis humore divini salis suavitate perveniat.
Hoc ergo agit frequens impositio manus, et
reverentia Trinitatis, et invocata super caput ejus
tertio benedictio Conditoris.
IV.
Dehinc quodam profectu atque provectu, ille
qui dudum exsufflatus diabolicis laqueis pompisque
renuntiaverat, symboli ab apostolis traditi jam meretur
verba suscipere: ut qui paulo ante solum catechumenus
dicebatur, nunc etiam vocetur competens
vel electus. Conceptus enim est in utero matris
Ecclesiae, et vivere jam incipit, etiam si nondum sacri
partus tempus explevit. Tunc fiunt illa, quae ab
ecclesiastica consuetudine scrutinia dictitantur. Perscrutamur
enim eorum corda per fidem, utrum menti
suae post renuntiationem diaboli sacra verba defixerint;
utrum agnoverint futuram gratiam Redemptoris;
utrum se credere fateantur in Deum Patrem
omnipotentem. Et cum haec ita esse illorum responsione
claruerit, quia scriptum est: Corde creditur
ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem [(Rom.
X, 10)]
; tanguntur sanctificationis oleo aures eorum,
tanguntur et nares; sed aures ideo, quia per eas ad
intellectum fides ingreditur, Apostolo dicente: Fides
autem per auditum, auditus vero per verbum Dei [(Ibid.,
17)]
; ut quasi quodam sanctificationis muro aures
instructae, nihil noxium, nihil quod retro revocare
possit admittant.
V.
Cum vero tanguntur nares eorum, admonentur
sine dubio, ut quandiu spiritum vitae hujus naribus
trahunt, in Dei servitio mandatisque perdurent.
Unde ille vir sanctus dicebat: Vivit Dominus, qui
abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem
adduxit animam meam: quia donec superest
halitus in me et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur
labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur
mendacium [(Job. XXVII, 2-4)]
. Aliud quoque in
narium unctione signatur: ut quia illud oleum in
nomine benedictum est Salvatoris, ad spiritalem ejus
odorem quadam ineffabili interiores sensus suavitate
ducantur, ut delectati cantent: Unguentum effusum
est nomen tuum; post odorem unguentorum tuorum
curremus [(Cant. I, 2, 3)]
; quo mysterio sensus narium