PL 59, col. 405
Epistola ad Senarium (Joannes diaconus), J. P. Migne
dicuntur; vel caetera quae intra acolythorum ordinem
esse probantur, explere festinent. Acolythi vero sacramentorum
portanda vasa suscipiunt, et ministrandi
sacerdotibus ordinem gerunt. Ideoque exorcista
fieri potest acolythus; iste vero ad exorcistarum officium
nulla penitus promotione descendit; qui si
optime suum officium ministraverint, ad subdiaconatus
gradum poterunt pervenire: cujus hic apud
nos ordo est, ut accepto sacratissimo calice in quo
consuevit pontifex dominici sanguinis immolare mysterium,
subdiaconus jam dicatur. Qui si rursus nullo
fuscatus vitio inculpabilis perseverat, ad diaconii
vel presbyterii sacratissimas dignitates poterit pervenire.
XI.
Quod de septem altaribus inquisisti, quae in
urbe Roma sabbato Paschae moris est consecrari, hoc
dico, quia majores nostri, sive in septiformis gratiae
Spiritu decreverint faciendum, sive quia septem regionibus
ecclesiastica apud nos militia continetur a qua
haec ipsa parantur altaria, ut singulis benedictio praestaretur:
an quia septenarius ipse numerus mysticus
et sacratus est, quia in Trinitatis nomine orbis
credit universus, qui quatuor partibus ab Scriptura
saepe describitur; ac per hoc ternarius quaternario
junctus septenarium efficiat, qui quasi inter illa sacra
terribilia totius mundi repraesentat imaginem;
an alia quadam ratione constitutum sit, certe mihi
habetur incognitum. Illud tamen firma mente custodio,
quod non a majoribus tradita custodiret Ecclesia,
nisi certa sui ratio poposcisset. Nec ea possumus
dicere inania videri ac frivola, quia eorum minime
rationem accepimus. Nam multa qui proxime ante
nos fuerunt, et nos, ut nobis ratio persuadet, in ecclesiis
quaedam nova sancimus: quae dum ad posteros
transmittimus observanda, etiamsi qua id ratione
a nobis factum sit, longe posterior aetas ignoret, non
putabit tamen inania, si in Deum piam praecedentium
intelligat voluntatem. Hoc ergo modo etiam nos
quod . . . . majorum ratio ipsa non venit: nam quorum
pervenit, et ipsa tenentur et res; quorum autem causa
latet, et res fidei non resultat, observari ac teneri
necesse est.
XII.
Quod autem quaesistis, cur in sacratissimum
calicem lac mittatur et mel, et Paschae sabbato cum
sacrificiis offeratur? Illud in causa est, quia scriptum
est in Veteri Testamento et novo populo figuraliter
repromissum: Introducam vos in terram repromissionis,
terram fluentem lac et mel [(Levit. XX, 24)]
. Terra
ergo repromissionis terra est resurrectionis, et in
illa felicitate semper permanentis, quae nihil est
aliud quam terra corporis nostri, quae in resurrectione
mortuorum incorruptionis pacisque gloriam
consequetur. Baptizatis ergo hoc sacramenti genus
offertur, ut intelligant quia non alii, sed ipsi qui participes
fiunt corporis et sanguinis Domini, terram
repromissionis accipient, cujus iter inchoantes, tanquam
parvuli lacte nutriuntur et melle, ut incipiant