PL 59, col. 432
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
Ecclesia, quae velut navis magna per mare mundi
hujus enavigat, quae diversis tentationum fluctibus in
hac vita contunditur, quae immundorum spirituum
persecutionibus velut quibusdam procellosis fluctibus
in diversa jactatur, quae scandalorum cautibus vadosis
illiditur, quae velut aggere arenae gravantis cingitur,
non relinquenda est, sed regenda: quae sicut
omnes quos vehit, perducit incolumes gubernatoris
vigilantia gubernata, ita non solum omnes quos habet,
sed etiam ipsum gubernatorem perdet, submersa
fluctibus aut soluta.
CAPUT XVII. Ubi anxium quod Ecclesiam nec relinquere, nec regere possit, provocat, suggerendo quod eam melius regat exemplo.
Haec atque hujuscemodi me prosequente, permoti
graviter ingemuistis, vos in eam necessitatem
fuisse perductos, quam nec implere aliquo studio,
nec sine peccato relinquere valeretis; ac deinde, cum
piis gemitibus vestris, ea qua vobis obstrictus sum
cordis affectione compassus, orando vos dixi posse
perficere quod non possetis docendo suggerere;
plusque fideles catholicos bonis exemplis, quam luculentis
verbis solere proficere; eamque esse summam
perfectamque doctrinam, quam conversatio
spiritualis ostenderit, non quam inanis sermo jactitarit;
nec a nobis in die judicii verba quaerenda,
sed opera; nec facile persuaderi esse possibile
quod docet lingua, si a lingua vita dissentiat; illud
autem probari possibile, quod sive praedices, sive
non praedices, faciendo confirmas, et imitari volentibus
cum quadam delectatione ipsius possibilitatis
inculcas: vos mea suggestione paululum delectati,
hoc protinus, si me non habet oblivio, retulistis.
CAPUT XVIII. Quod parum valeat exemplo agenda monstrare, nisi etiam quae sint credenda docendo sacerdos ostenderit.
Et jam si tota perfectio in opere tantum, non etiam
in fide consisteret, nec quid homo credidisset, sed
quid egisset in die judicii quaereretur, quis erit tantae
arrogantiae, qui, ecclesiasticae doctrinae auctoritate
neglecta, de sua sibi justitia blandiatur? cum non
solum, secundum Apostolum [(II Thess. III, 9; I Petr.
V, 3)] nos oporteat formam praebere fidelibus, sed
etiam eos ipsos fideles, qui nobis divinitus instituendi
commissi sunt, instruere debeamus: de Patre,