PL 6, col. 759

Divinarum institutionum liber VII (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 7.7

nec veritatem comprehendere potuerunt,
quamvis ea fere, quibus summa ipsa constat, et viderint,
et explicaverint. Sed diversi, ac diverse illa
omnia protulerunt, non annectentes nec causas rerum,
nec consequentias,
nec rationes; ut summam
illam, quae continet universa, et compingerent, et
implerent. Facile est autem docere, pene universam
veritatem per philosophos sectas esse divisam.
Non enim sic philosophiam nos evertimus, ut Academici
solent, quibus ad omnia respondere propositum
est, quod est potius calumniari et illudere: sed
docemus, nullam sectam fuisse tam deviam, nec philosophorum
quemquam tam inanem, qui non viderit aliquid
ex vero. Sed dum contradicendi studio insaniunt,
dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera

subvertunt, non tantum elapsa illis veritas est, quam se
quaerere simulabant: sed ipsi eam potissimum suo vitio
perdiderunt. Quod si extitisset aliquis, qui veritatem
sparsam per singulos, per sectasque diffusam colligeret
in unum, ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret
a nobis. Sed hoc nemo facere, nisi veri peritus
ac sciens potest. Verum autem scire, non nisi
ejus est, qui sit doctus a Deo. Neque enim potest aliter
repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae
vera: sed si vel casu id efficeret, certissime philosopharetur;
et quamvis non posset divinis testimoniis
illa defendere, tamen se ipsa veritas illustraret suo
lumine. Quare incredibilis est error illorum, qui cum

aliquam sectam probaverint, eique se addixerint, caeteras

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.