PL 61, col. 330

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

semper tota venerantibus. Sed istam imputribilem virtutem
et indetribilem soliditatem de illius profecto
carnis sanguine bibit, quae passa mortem non vidit
corruptionem. Speramus autem et vobis non solum
benedictionis monimento, sed et incorruptionis seminario
futurum, ut ejus inspectio fidem vestram
etiam de recordatione beati illius latronis accendat,
qui bene verso latrocinio, longas in magnis laboribus
sanctorum vias de momenti fide et momento confessionis
anticipans, non immerito ante ipsos apostolos
et martyres praeparatum ipsis ab initio, ut ait, regnum
primus invasit, et pius coeli praedo diripuit, quia
Christum crucifixum similitudine suae poenae videns
in eo statu, de quo etiam discipulorum fides turbata
nutaverat, Dominum tamen majestatis, ut erat, confessus

est; et petens in regno Dei memoriam sui
fieri, in gloriam resurrectionis ante ipsam resurrectionem
credidit: quam apostoli, posteaquam facta
est, non tantum videndo, sed experiendo crediderunt.
Nec ipsi tamen de resurrectione carnis potius quam
de resurrectionis qualitate dubitantes; quia videlicet qui in orbem terrarum mittendi forent ad omnium
gentium informationem, non auribus tantum,
sed et oculis praedicandam fidem capere debebant, ut
quod firmius didicissent, constantius edocerent.
EPISTOLA XXXII.
Expostulat cum Severo, a quo cum S. Martino ad sacrum
fontem depictus fuerat. Mittit versus inscribendos,
qui ostendant id factum ut esset Paulinus exemplo
poenitentibus, Martinus innocentibus. Conditam
a se S. Felicis basilicam describit, et epigrammata

basilicis Nolanae et Fundanae inscripta mittit. Tum
misericordiae opera, et spiritualis in anima templi
aedificationem egregie commendat.
1.
Insertis his versiculis patens pagina sollicitavit
linguam et manum ut occuparet vacantia, et
succurrit animo esse quod scriberem. Perquam enim
gratulor, quod unam cordis et corporis nostri, operum
quoque et votorum similitudinem ostenderimus,
eodem tempore basilicas dominicis adjicientes ovilibus.
Tu vero etiam baptisterium basilicis duabus
interpositum condidisti, ut nos in horum quoque
operum, 195 quae visibiliter exstruuntur, aedificatione
superares. Sed Domino gratias, qui dedit nobis
in quo et vinci victoriam duceremus. Vincimus enim
voto, in quo vincimur gratia ab eo quem nobis judicio

anteponimus, dilectione comparamus. Tu es iste
quem loquimur; tu inquam pars nostri major; et
melior; tu requies nostra, tu gaudium, in te reclinatio
capitis nostri, et mentis habitatio est. Quae non
tantum in praesenti tempore, sed ut speramus et confidimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.