PL 64, col. 162

In Categorias Aristotelis (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne

alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem
fere continens, cum sit oratione diversus; sed hic
proprietatis liber calculum coepit. Archites etiam
duos composuit libros quos Καθόλους Λόγους inscripsit,
quorum in primo haec decem praedicamenta disposuit.
Unde posteriores quidam non esse Aristotelem
hujus divisionis inventorem suspicati sunt, quod
Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia
Jamblicus philosophus est non ignobilis, cui
non consentit Themistius, neque concedit eum fuisse
Architem, qui Pythagoricus Tarentinusque esset,
quique cum Platone aliquantulum vixisset, sed
peripateticum aliquem Architem, qui novo operi
auctoritatem vetustate nominis conderet, sed de
his alias. Restat inscriptio quae varia fuit. Inscripsere

namque alii de rebus, alii de generibus rerum, quos
eadem similisque culpa confudit. Namque (ut docuimus)
non de rerum generibus, neque de rebus,
sed de sermonibus rerum genera significantibus in
hoc opere tractatus habetur, hoc vero Aristoteles
ipse declarat cum dicit: Eorum quae secundum nullam
complexionem dicuntur, singulum aut substantiam
significat, aut quantitatem. Quod si de rebus divisionem
faceret, non dixisset significat; res enim significatur,
non ipsa significat. Illud quoque maximo argumento
est Aristotelem non de rebus, sed de sermonibus res
significantibus speculari, quod ait: Singulum igitur
eorum que dicta sunt, ipsum quidem secundum se in
nulla affirmatione dicitur, horum autem ad se invicem
complexione affirmatio fit. Res enim si jungantur, affirmationem

nullo modo perficiunt, affirmatio namque
in oratione est. Quocirca si praedicamenta juncta faciunt
affirmationem (affirmatio vero non nisi in oratione
est, quae autem junguntur ut affirmatio fiat, hae
sunt rerum significantes voces) praedicamentorum tractatus
non de rebus, sed de vocibus est; male igitur vel
de rebus vel rerum generibus inscripserunt. Annotant
alii hunc librum legendum ante Topica, quod nimis
absurdum est. Cur enim non magis ante Physica?
quasi vero minor hujus sit libri usus in Physicis,
cum primi Resolutorii ante Topica legantur, et ante
primos Resolutorios Perihermenias liber ad cognitionem
veniat inchoantis, cur non magis hunc librum
vel ante Perihermenias, vel ante Resolutorios inscripserunt?
Quare repudianda est inscriptionis istius

quoque ipsa sententia, dicendumque est: Quoniam
rerum prima decem genera sunt, necesse fuit decem
quoque esse simplices voces, quae de subjectis rebus
dicerentur: omne enim quod significat de illa re dicitur
quam significat, ergo inscribendus liber est de
decem Praedicamentis. Sed forte quis dicat, si de significantibus
rerum vocibus ipsa disputatio est, cur
de ipsis disputat rebus? Dicendum est, quoniam res
semper cum propria significatione conjunctae sunt,
et quidquid in res venit, hoc idem in rerum vocabulis
invenitur: quare recte de vocabulis disputans,
proprietatem significantium vocum de his quae significabantur,
id est de rebus assumpsit. Erit alia
quoque fortasse quaestio: Cur cum hic orationem in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.