PL 64, col. 85

Commentaria in Porphyrium (Boetius), J. P. Migne

animus, habet illico incorporeum generis intellectum.
Si vero corporalium rerum genera speciesque prospexerit,
aufert (ut solet) a corporibus incorporeorum
naturam, et solam puramque ut in seipsa forma
est contuetur. Ita haec cum accipit animus permista
corporibus, incorporalia dividens speculatur atque
considerat. Nemo ergo dicat falsam nos lineam cogitare,
quoniam ita eam mente capimus quasi praeter
corpora sit, cum praeter corpora esse non possit.
Non enim omnis qui ex subjectis rebus capitur intellectus
aliter quam sese ipsae res habent, falsus esse putandus
est, sed (ut superius dictum est) ille quidem
qui hoc in compositione facit falsus est, ut cum hominem
atque equum jungens putat esse centaurum.
Qui vero id in divisionibus et abstractionibus atque

assumptibus ab his rebus in quibus sunt efficit, non
modo falsus non est, verum etiam solus intellectus
id quod in proprietate verum est invenire potest.
Sunt igitur hujusmodi res in corporalibus atque
in sensibilibus rebus. Intelliguntur autem praeter sensibilia,
ut eorum natura perspici et proprietas valeat
comprehendi. Quocirca cum et genera et species
cogitantur, tunc ex singulis in quibus sunt eorum
similitudo colligitur, ut ex singulis hominibus inter
se dissimilibus humanitatis similitudo, quae similitudo
cogitata animo veraciterque perspecta fit species,
quarum specierum rursus diversarum considerata
similitudo, quae nisi in ipsis speciebus aut in
earum individuis esse non potest, efficit genus, itaque
haec sunt quidem in singularibus. Cogitantur

vero universalia, nihilque aliud species esse putanda
est, nisi cogitatio collecta ex individuorum dissimilium
numero substantiali similitudine, genus vero
cogitatio collecta ex specierum similitudine. Sed haec
similitudo cum in singularibus est, fit sensibilis:
cum in universalibus, fit intelligibilis; eodemque
modo cum sensibilis est, in singularibus permanet,
cum intelligitur, fit universalis. Subsistunt ergo circa
sensibilia, intelliguntur autem praeter corpora, neque
enim interclusum est ut duae res eodem in subjecto
non sint ratione diversae, ut linea curva atque
cava: quae res cum diversis diffinitionibus terminentur,
diversusque earum intellectus sit, semper tamen
in eodem subjecto reperiuntur; eadem enim cava
linea eademque curva est. Ita quoque generibus et

speciebus, id est singularitati et universalitati unum
quidem subjectum est, sed alio modo universale est
cum cogitatur, alio singulare cum sentitur in rebus
his in quibus habet esse suum. His igitur terminatis
omnis (ut arbitror) quaestio dissoluta est. Ipsa enim
genera et species subsistunt quidem alio modo, intelliguntur
Quaeri solet in expositionum principiis cur unumquodque
caeteris in dispositionis ordine praeponatur,
velut nunc in genere dubitari potest cur genus speciei,
differentiae, proprio, accidentique praetulerit, de
eo enim primitus tractat. Respondebimus itaque jure

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.