PL 71, col. 556
Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
quasi super aliam medietatem urbis, apprehensus
est a duobus sociis qui cum eo erant, atque
obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret
medietati urbis, ne rueret, mitigatoque furore sustinuit
manum suam, atque elevans hominem 518
qui corruerat in terram, ait: Vade ad domum tuam,
ne timeas: filii enim tui cum uxore et omni domo
tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit. Custodivit
enim te oratio assidua et eleemosynae quas quotidie
exerces in pauperes. Et haec dicens, discesserunt
ab oculis ejus, nec ei apparuerunt ultra. Ille autem
regressus in urbem, reperit urbis medietatem dirutam
atque subversam cum hominibus pecoribusque,
ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt
mortui, pauci debilitati reperti sunt vivi. Verumtamen
nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut
ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens,
omnem domum suam incolumem reperit, tantum funera
propinquorum, quae in aliis domibus effecta
fuerant, lamentabatur, protexitque eum in medio
iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque
est a periculis mortis, ac velut memoratus Loth
quondam in Sodomis [(Gen. XIX)] .
XXV.
At in Galliis Massiliensem Provinciam morbus
saepe nominatus invasit: Andegavos, Namneticos,
atque Cenomanicos valida fames oppressit. Initia
sunt enim haec dolorum, juxta illud quod Dominus
ait in Evangelio: Erunt pestilentiae et fames, et terraemotus
per loca [(Matth. XXIV, 7)]
; et exsurgent pseudochristi,
et pseudoprophetae [(Ibid. XXIV, 11)]
; et dabunt
signa et prodigia in coelo, ita ut electos in errorem mittant [(Marc. XIII, 22)]
.
Sicut praesenti gestum est tempore.
Quidam enim ex Biturico, ut ipse postmodum est
professus, dum saltus silvarum ingressus, ligna caederet
ad explendam operis cujusdam necessitatem,
muscarum eum circumsedit examen, qua de causa
per biennium amens est habitus: unde intelligi datur
diabolicae emissionis fuisse nequitiam. Posthaec
transactis urbibus propinquis, Arelatensem Provinciam
adiit, ibique indutus pellibus, quasi religiosus
orabat: ad quem illudendum pars adversa, divinandi
ei tribuit facultatem. Ex hoc ut in majori proficeret
scelere, commotus a loco, Provinciam memoratam
deserens, Gabalitanae regionis terminum est ingressus,
proferens 519 se magnum, ac profiteri se
non metuens Christum, assumpta secum muliere
quadam pro sorore, quam Mariam vocitari fecit.
Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos,
quos contingens sanitati reddebat. Conferebant
enim ei aurum argentumque, ac vestimenta, ii qui
ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret,