PL 71, col. 710

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

ferventis magnis fluctibus exundare, ac per oram
ipsam undis intumescentibus superfluere, et, ut
credo, ad incredulitatem meam arguendam, magis
ac magis augeri; ita ut in unius horae spatio plusquam
unum sextarium redderet vasculum, quod
quartarium non tenebat: admiratusque silui, ac virtutem
adorandae crucis deinceps praedicavi. Puellaque
quaedam Chrodegildis nomine, dum post mortem
patris in urbis Cenomanicae territorio resideret,
oculorum amissione multatur. Postquam autem ex
jussione Chilperici regis, adhuc beata Radegunde
regina superstite, ad antedicti monasterii transmisisset
regulam, ipsa beatissima ostendente, ante
sanctam prosternitur arcam: ibique cum reliquis
sanctimonialibus vigilias explicans, dato mane, iisdem

discedentibus, prostrata solo in eodem loco quievit;
apparuitque ei per visum, quasi aperiret aliquis oculos
ejus, et unum sanitati redditum, dum cum alio
laboraret, subito ad ostii reserati sonum expergefacta,
unius oculi lumen recepit. Quod non ambigitur
hoc per crucis virtutem fuisse praestitum. Energumeni,
claudi, et alii quoque infirmi persaepe in hoc
loco sanantur. Hactenus hinc.
CAPUT VI. De inventione clavorum.
727 Speciosi autem omnique metallo nobiliores
dominicae crucis clavi, qui beata membra tenuerunt,
ab Helena regina, post ipsius sacrae crucis inventionem,
reperti sunt [(Christi an. 326)] : et de duobus quidem
frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae

gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur.
De quibus non est ignotum Zachariam vaticinasse
prophetam: Erit, inquit, quod in os equi ponitur,
sanctum Domini [(Zach. XIV, 20)]
. Eo enim tempore
Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo
tam frequentia erant naufragia, ac demersio hominum,
ut vorago navigantium diceretur. Tunc provida regina,
condolens excidia miserorum, unum ex quatuor
clavis deponi jubet in pelago, confisa de Domini
misericordia, quod saevas fluctuum commotiones
facile posset opprimere. Quo facto redditur mare
quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra
praestantur. Unde usque hodie nautae sanctificatum
mare venerantur, cum ingressi fuerint, jejuniis,
orationibusque et psallentio vacant. Clavorum ergo

dominicorum gratia quod quatuor fuerint, haec est
ratio: duo sunt affixi in palmis, et duo in plantis;
et quaeritur cur plantae affixae sint, quae in cruce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.