PL 76, col. 1086

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5)]
. Ad fletum
vero per gaudia pervenitur, hac eadem Veritate attestante,
quae ait: Vae vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis
et flebitis [(Luc. VI, 25)]
. Si ergo retributionis
gaudium in perventione quaerimus, poenitentiae amaritudinem
in via teneamus. Sicque fit ut non solum
vita nostra in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra
conversatio ad laudem Dei et alios accendat.
Unde illic subditur: Et omnis plebs, ut vidit, dedit
laudem Deo.
HOMILIA III.
Habita ad populum in basilica sanctae Felicitatis
martyris, in die natalis ejus.
LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XII, 46-50.
In illo tempore, loquente Jesu ad turbas, ecce mater

ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit
autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris
stant, quaerentes te. At ille respondens dicenti sibi ait:
Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens
manus in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea
et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris
mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et
mater est. 1444
1.
Sancti Evangelii, fratres charissimi,
brevis est lectio recitata, sed magnis mysteriorum
ponderibus gravida. Jesus etenim conditor et redemptor
noster matrem se nosse dissimulat, et quae
ei mater sit, et qui propinqui, non per cognationem
carnis, sed per conjunctionem spiritus designat,
dicens: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?

Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in
coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Quibus nobis verbis quid aliud innuit, nisi quod obsequentes
jussionibus suis multos ex gentilitate colligit,
et Judaeam, ex cujus carne est genitus, non
agnoscit? Unde et mater ejus cum quasi non
agnoscitur, foris stare perhibetur, quia videlicet Synagoga
idcirco ab auctore suo non recognoscitur,
quia, legis observationem tenens, spiritalem intellectum
perdidit, et sese ad custodiam litterae foris
fixit.
2.
Sed cum is qui voluntatem Patris fecerit soror
et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum
qui ad fidem colligitur mirum non est; mirandum
vero valde est quomodo etiam mater dicatur. Fideles

enim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis
[(Matth. XXVIII, 10)]
.
Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit,
quaerendum est quomodo etiam et mater esse
possit? Sed sciendum nobis est quia qui Christi frater
et soror est credendo, mater efficitur praedicando.
Quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis
infuderit. Et mater ejus efficitur, si per ejus
vocem amor Domini in proximi mente generatur.
3.
Ad quam rem nobis idonee confirmandam adest

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.