PL 76, col. 879
Homiliae in Ezechielem (Gregorius I), J. P. Migne
caeco, et pes claudo, pater eram pauperum, et causam
quam nesciebam, diligentissime investigabam [(Job.
XXIX, 15, 16)]
. Et multa alia quae saepe egisse se
commemorat. Sed quia, in vulnere doloris positus,
ab amicis increpantibus ipse impie egisse, et violentus
proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur,
vir sanctus, inter flagella Dei et humanae increpationis
verba deprehensus, mentem suam graviter
concuti atque ad desperationis foveam conspexit
impelli; qui jamjamque cadere poterat, nisi ad memoriam
sua bene acta revocasset, ut ad spem animus
reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus
in desperatione periret. Quod ergo bona sua enumerat,
non innotescere aliis quasi ex laude desiderat,
sed ad spem animum reformat. Justi itaque sicut
sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt,
ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas
redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero
linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter
sunt per omnia tolerandae. Nec obtrectationis sermo
timendus est, ne dum vituperatio perversorum metuitur,
recti operis via deseratur. Unde nunc Ezechieli
prophetae dicitur: Sermones eorum ne metuas,
quia increduli et subversores sunt tecum.
21.
Minus autem mali essent, si hi qui sunt increduli
subversores minime fuissent. Quia enim ipsi
vel coelestis regni praemia, vel gehennae esse supplicia
non credunt, in suis pravitatibus dimissi, a fide
et opere etiam alios subvertunt, ut regnum quod
ipsi appetere non volunt, nec alter assequatur. Hi
namque cum teneriores quosdam bona incipere,
mala jam devitare cognoverint, modo irridendo
quod in coelis promittitur, modo 1258 despiciendo
quod Deus omnipotens de inferni suppliciis minatur,
modo laudando bona temporalia, et delectationes
praesentis saeculi callida persuasione pollicendo, deflectunt
mentes innocentium, eorumque itinera pervertunt.
Gaudent si quos potuerint a vita revocare,
ad mortem trahere; laetantur in pravitatibus suis,
exsultant et in alienis. His nimirum poena sua non
sufficit, qui agunt ne soli moriantur. At si fortasse
justum quempiam tantae jam virtutis invenerint, ut
ei loqui contraria non praesumant, quia subversores
esse non possunt, statim scorpiones fiunt. Scorpio
enim palpando incedit, sed cauda ferit; nec mordet
a facie, sed a posterioribus nocet. Scorpiones ergo
sunt omnes blandi et malitiosi, qui bonis quidem in
faciem non resistunt, sed mox ut recesserint derogant,
alios quos valuerint inflammant, quaeque
possunt noxia immittunt, mortifera inferre occulte
non desinunt. Scorpiones ergo sunt qui blandi et
innoxii in facie videntur, sed post dorsum portant
unde venenum fundant. Qui enim in occulto feriunt
quasi mortem latenter trahunt. Unde etiam per
Psalmistam dicitur: Circumdederunt me sicut apes, et