PL 76, col. 701
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
prece percipiunt, et tamen, expletis precibus, cum
vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro
aeterni regni desiderio se flevisse mensinerunt. Quod
aperte de se Balaam innotuit, qui justorum tabernacula
conspiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum,
et fiant novissima mea horum similia
[(Num.
XXIII, 10)]
. Sed cum compunctionis tempus abscessit,
contra eorum vitam quibus se similem fieri etiam
moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum
occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est
quidquid sibi de innocentia optavit. Virtutis igitur
pondus oratio non habet, quam nequaquam perseverantia
continui amoris tenet. Quo contra bene de
Anna flente perhibetur: Vultusque ejus non sunt amplius
in diversa mutati
[(I Reg. I, 18)]
, quia videlicet
mens ejus nequaquam post preces inepta laetitia lasciviendo
perdidit, quod orationis suae tempore gemituum
rigore exquisivit. Nonnullis vero in usum negotiationis
vertitur labor orationis. De quibus in
Evangelio Veritas dicit: Devorant domos viduarum
sub obtentu prolixae orationis. Hi accipient prolixius
judicium
[(Marc. XII, 40)]
. Quia ergo iniquorum petitionibus
qui Leviathan istius corpus sunt nullo modo
parcitur, cum eorum preces opere destruuntur, recte
nunc dicitur: Non parcam ei verbis potentibus et ad
deprecandum compositis. Quamvis et per hoc quod
verba potentia et ad deprecandum composita referuntur,
aperte inanitas orationis ostenditur. Veraciter
namque orare, est amaros in compunctione gemitus,
et non composita verba resonare. [Vet. XXVIII.]
Sed quia antiquus hostis quo districtius frangitur, eo
nequius per multiplicia argumenta dilatatur, cujus
tamen insidias Dominus quanto subtilius occultari
considerat, tanto nobis misericordius manifestat, recte
subjungitur:
CAPUT XXIV [Rec. XXII].
VERS. 14.---Quis revelabit faciem indumenti?
44. Satan aliter religiosas mentes, aliter mundo
deditas tentat.---Leviathan iste aliter religiosas hominum
mentes, aliter vero huic mundo deditas tentat;
nam pravis mala quae desiderant aperte objicit,
bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis
illudit. Illis velut familiaribus suis iniquum se manifestius
insinuat; istis vero velut extraneis cujusdam
quasi honestatis praetextu se palliat, ut mala quae eis
publice non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat.
Unde et membra ejus saepe cum aperta
nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum
sumunt; et prava quidem se opere exhibent, sed
sancta specie mentiuntur. Iniqui enim si aperte mali
essent, a bonis recipi omnino non possent; sed sumunt
aliquid de visione bonorum, 1103 ut dum