PL 77, col. 1162

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

In English: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 11.45

prius pro culpa sua morientium militum sanguinem
fundi non timuit, postmodum, si aquam biberet,
etiam viventium militum sanguinem se fudisse judicavit,
dicens: Num sanguinem istorum hominum qui
profecti sunt et animarum periculum bibam [(I Paral.
XI, 19)]
? Proinde cum boni conjuges aut meritum
augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere,
ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam
appetant, licet. Si vero continentiam quam vir appetit
uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir
recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum
est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir;
et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier [(I Cor. VII, 4)]
.
Si qui vero sunt qui dicunt peccata in baptismate

superficietenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius,
in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere?
in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium
anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis
omnibus soli illi inhaereat de quo Propheta ait: Mihi
autem adhaerere Deo bonum est [(Psal. LXXII, 28)]
.
Certe enim maris Rubri transitus figura sancti baptismatis
fuit, in quo hostes a tergo sunt mortui, sed
alii contra faciem in eremo sunt inventi. Sic quippe
omnes qui in sancto baptismate tinguntur eorum
peccata praeterita omnia laxantur, quia eis veluti
Aegyptii hostes a tergo moriuntur. Sed in eremo
alios hostes invenimus, quia dum in hac vita vivimus,
priusquam ad promissionis patriam pertingamus,
multae nos tentationes fatigant, et ad terram

viventium tendentibus iter intercludere festinant. Qui
ergo dicit peccata in baptismate funditus non dimitti,
dicat in mari Rubro Aegyptios non veraciter
mortuos. Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos,
fateatur necesse est peccata in baptismate
funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione
nostra veritas, quam umbra veritatis. In
Evangelio Dominus dicit: Qui lotus est, non indiget
ut lavet, sed est mundus totus [(Joan. XIII, 10)]
. Si
igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur,
quomodo is qui lotus est mundus est totus?
Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato
aliquid remansit. Sed nemo resistit voci Veritatis: Qui totus est, mundus est totus.
Nihil ergo ei de peccati
sui contagio remanet, quem totum fatetur mundum

ipse qui redemit.
Si qui autem sunt qui dicunt quia de peccato quolibet
triennio poenitentia agenda est, et post triennium
in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta
verae fidei, nec sacrae 1132 Scripturae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.