PL 77, col. 1139
Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne
In English: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 11.28
quos ignorabamus, cujus munere quos nescientes
quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat
quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit
exorta, quod geas Anglorum, operante omnipotentis
Dei gratia, et tua fraternitate laborante, expulsis
errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est;
quod mente integerrima jam calcat idola, quibus
prius vesano timore subjacebat; quod omnipotenti
Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis
lapsibus sanctae praedicationis regulis ligatur; quod
praeceptis divinis animo subjacet, et intellectu sublevatur;
quod usque ad terram se in oratione humiliat,
ne mente jaceat in terra. Cujus hoc opus est,
nisi ejus qui ait: Pater meus usque modo operatur,
et ego operor [(Joan. V, 17)]
? Qui ut mundum ostenderet
non sapientia hominum sed sua se virtute
convertere, praedicatores suos quos in mundum
misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens,
quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos
operari. Sed est in isto dono coelesti, frater
charissime, quod cum magno gaudio vehementissime
debeat formidari. Scio enim quod omnipotens
Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi voluit
magna miracula ostendit. Unde necesse est ut
de eodem dono coelesti et timendo gaudeas, et gaudendo
pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum
animae per exteriora miracula ad interiorem
gratiam pertrahuntur [(Beda, lib. I Histor. Angl. c. 31)] ;
pertimescas vero ne inter signa quae fiunt infirmus
animus in sui praesumptionem se elevet, et unde
foris in honore attollitur, inde per inanem gloriam
intus cadat. Meminisse etenim debemus quod discipuli
cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum coelesti
magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam
daemonia nobis subjecta sunt [(Luc. X, 17)]
, protinus
audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete
quia nomina vestra scripta sunt in coelo [(Ibid.,
20)]
. In privata enim et temporali laetitia mentem
posuerant, qui de miraculis gaudebant. Sed de privata
ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam
revocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete quia
nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes
electi miracula faciunt; sed tamen eorum omnium
nomina in coelo tenentur ascripta. Veritatis enim
discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono
quod commune cum omnibus habent, et in quo
finem laetitiae non habent.
Restat itaque, frater charissime, ut inter ea quae
operante Deo exterius facis, semper te interius
subtiliter judices, ac subtiliter intelligas et temetipsum