PL 77, col. 1027

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

In English: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 9.105

fuerat a Fraternitate tua in eis fuisse praejudicia irrogata.
Sed et alteram quorumdam relationem in praedicta
urbe degentium, qui praedicti majoris populi
partem sequuntur, accepimus. Ex quibus liquido comperimus
in duas se partes populum divisisse. Et quia
nobis triste, et tibi grave est inter habitatores memoratae
civitatis prodisse discordiam, quorum unitati
studere debueras ac concordiae ideo fraternitatem
tuam his hortamur affatibus, ut, cessante omni excusatione,
personam huc instructam sub festinationem
transmittas, quae aut in electorum aut certe in deputatorum
a nobis judicio, si qua pro tuis partibus sunt
agenda, adversariorum intentionibus ac objectis per
omnia valeat respondere; ut, veritate cognita, salubrem
hic finem causa suscipiat; quatenus, rationabiliter

omnibus capitulis quae in altercationem venerant
terminatis, nulla in hac contentione ingravedo
vires accipiat, sed sola inter te et filios pax, sicut decet,
et charitas perseveret. Quia ergo exortae contentiones
nulla illic possunt ratione distingui, quippe ubi
tanta in habitatoribus est nata dissensio, 1006 ut
nullus sit qui possit in judicio respondere, sive detendendae
alternae partis studio remanere, ita fraternitas
tua agat, ut in transmittenda persona, sicut diximus,
nullam tarditatem qualibet excusatione subjungat.
EPISTOLA CV. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Cyriacum abbatem ad Syagrium euntem commendat, monet imagines in Ecclesiis esse servandas.
Gregorius Sereno episcopo Massilliensi.
Quod fraternitati vestrae tam sera scripta transmittimus,
non hoc torpori, sed occupationi deputate.
Latorem vero praesentium dilectissimum filium nostrum
Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vobis in
omnibus commendamus, ut nulla hunc in Massiliensi
civitate mora detineat, sed ad fratrem et coepiscopum
nostrum Syagrium cum sanctitatis vestrae solatio, Deo
protegente, proficiscatur.
Praeterea indico dudum ad nos pervenisse quod
fraternitas vestra, quosdam imaginum adoratores
aspiciens, easdem in Ecclesiis imagines confregit
atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manufactum
adorari posset, habuisse laudavimus, sed
frangere easdem imagines non debuisse indicamus.
Idcirco enim pictura in Ecclesiis adhibetur, ut hi

qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.