PL 77, col. 990

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an
certe singulis detur, incertum remansit, eamque in
hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis
enim est quaestio, nec valet ab homine comprehendi,
quia si de Adam substantia anima cum carne
nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero
cum carne non nascitur, cur in ea carne quae de
Adam prolata est obligata peccatis tenetur? Sed cum
hoc sit incertum, illud incertum non est, quia nisi
sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis
anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc
enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus,
nec unius diei infans super terram [(Job. XIV, 4, 5, sec.
LXX)]
. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum,
et in delictis peperit me mater mea [(Psal. L, 7)]
. Hinc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.