PL 78, col. 1049

Ordo Romanus XI (Benedictus canonicus), J. P. Migne

Mariam in Virgari [ Al., Virgariorum] in fine cortinae.
58.
Finita litania, aliisque officiis, ascendit ad basilicam
sancti Petri, ubi est statio; ibique dominus
pontifex cantat Missam. In hac statione habet dominus
pontifex XX solid. den. Papiens., cardinales vero,
et diaconi, et primicerius cum cantoribus, accipiunt
XL solidos Lucenses; et prior basilicarius, et scrinarii
scribunt omnes cruces, et de unaquaque habent
unum Lucensem, de quibus habent acolythi medietatem,
et medietatem basilicarii; X solid. [diaconi],
subdiaconi regionarii VI solid.
59.
Dominica de Modicum ponuntur Epistolae canonicae
usque in tertiam Dominicam, Pater, cum essem
cum eis. In hac Dominica ponitur Actus apostolorum

usque in vigilia Ascensionis, et cantatur de praelibata
historia, Si oblitus, et leguntur de hoc libro
tres lectiones in Ascensione Domini, tres in Dominica
de Rosis, et duae in Pentecosten.
60.
In Ascensione Domini statio ad sanctum Petrum,
ubi dominus pontifex cum episcopis, cardinalibus,
diaconibus et caeteris scholis debet cantare
Vesperas; et, sicut in nocturnis stationibus, media
nocte surgere, incensando altaria; prius ad corpus
vigilias celebrare, deinde in choro ante altare majus
easdem vigilias incipere. Tres lectiones de Actibus
apostolorum; quinque de sermonibus festivitatis, nona
de homilia eo ordine quo superius diximus. Ad Missam
fiunt laudes ab archidiacono, et diaconibus et
subdiaconibus, et notariis septem. Dum laudes efficiuntur,

pontifex stat; quibus finitis, canitur aliud
officium Missae, eaque finita, coronatur, et sic gloriosius
revertitur ad palatium. Infra hebdomadam usque
in Sabbato Pentecostes, in unaquaque feria cantantur
tres antiphonae, 148 et tres Psalmi praedictae
festivitatis; et leguntur tres lectiones de sermonibus.
61.
Dominica de Rosa, statio ad sanctam Mariam
Rotundam, ubi pontifex debet cantare Missam, et in
praedicatione dicere de adventu Spiritus sancti, quia
de altitudine templi mittuntur rosae in figura ejusdem
Spiritus sancti.
62.
Sabbato Pentecostes ad officium baptismi leguntur
sex lectiones Latinae, et sex Graecae, et aliud
officium sicut in sacramentario scriptum est

63.
Dominica, statio ad sanctum Petrum, quo dominus
pontifex ad Vesperas vigiliae cum omnibus
ordinibus venit; et in nocte ad Matutinum, sicut in
nocturnis stationibus. Ad corpus vigilias trium lectionum
facit; deinde ad altare majus Matutinum. Invitatorium Alleluia,
sicut in die Resurrectionis, cum
suo Venite. Alii cantant Alleluia, Spiritus Domini replevit
orbem terrarum, venite adoremus, allel. Antiph., Alleluia.
Psalmi, Beatus vir; Quare fremuerunt gentes;
Domine, quid multiplicati sunt. Alii dicunt, Factus est
repente de coelo sonus. Confirma hoc, Deus. Emitte

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.