PL 8, col. 1349

Oratio in consecrationem Marcellinae (Liberius papa), J. P. Migne · Epistolae et dicta (Liberius papa), J. P. Migne

homines non silebunt? Et irrationabile animal per
reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat:
hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre

multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum
religiosissimum imperatorem Constantium fuerant
deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum,
concilium ad Aquileiam congregari. Vincentium
Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo
legationem nostram suscepisse sanctitati tuae
insinuo. De quo cum multa sperarem, quod et causam
optime retineret, et judex in eadem causa
cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram
integrum Dei Evangelium sua legatione posse
servari. Non tantum nihil impetravit, sed et ipse in
illam ductus est simulationem. Post cujus factum
duplici moerore confectus, mihi moriendum magis pro
Deo decrevi, ne viderer novissimus delator, aut sententiis
contra Evangelium accommodare consensum.
EPISTOLA. LIBERII PAPAE AD CAECILIANUM SPOLETINUM EPISCOPUM. [(Eodem tempore.)] De eadem re.

Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet,
frater carissime.
EPISTOLA LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM VERCELLENSEM EPISCOPUM. [(Eodem tempore.)] De legatione Luciferi Calaritani episcopi ad Constantium imp. ut concilium, quo res Ecclesiae componantur, ab eo postulet. Ut Eusebius ipse illius adjutor sit quo petitionem impetret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.