PL 8, col. 1387

Gesta Liberii (Auctor incertus), J. P. Migne

nepotis baptismo stolide interpretatur. Neque minus
falso haereticam de pluribus Mariae filiis opinionem
Constantio attribuit. Quis vero eum turpiter hallucinari
non sentiat, ubi exilii Liberii vel causam vel locum
exponit? Liberius enim a Constantio non ideo
relegatus est, quia eum deriserit aut accusarit, eique
dixerit: « Non erit tuum regnum, quia non times Dominum; »
sed quia Athanasii damnationi subscribere
noluerit. Istud quoque ignorat nemo, eumdem non
Noellae in coemeterio tribus tantum millibus ab Urbe
distanti, sed Beroeae in Syria exulasse. Praeterea sic
eum in hoc coemeterio agentem inducit, quasi Felicem
loco ejus subrogatum nesciat. Damasum vero
tum, cum Liberius in exilium abiit, presbyterum

fuisse, atque a Liberio, priusquam Roma exiret, vicarium
suum creatum esse mentitur; quamvis illum
tunc tantum diaconum, atque Liberii abeuntis comitem
extitisse exploratum sit ex Marcellini et Faustini
ad imperatores Valentinianum, Theodosium et
Arcadium precibus. Ibi enim, pag. 2, legere est:
« Cum Liberio Damasus ejus diaconus se simulat
proficisci: unde fugiens de itinere Romam rediit. »
Sane non proficiscendi aut saltem citius redeundi
legitima ei extitisset causa, si Liberii vicarius ab
ipsomet institutus fuisset. Sed et aliud omnino sonat,
quod in iisdem precibus statim subnectitur: « Eo
die, quo Liberius ad exilium proficiscebatur, clerus
omnis, id est presbyteri, et archidiaconus Felix, et
ipse Damasus diaconus . . . sub jurejurando firmaverunt

se, vivente Liberio, pontificem alterum nullatenus
habituros. Sed clerus contra fas . . . Felicem archidiaconum
ordinatum in locum Liberii susceperunt. »
Tam apertis autem mendaciis refutandis diutius immorari
taedet: praesertim cum caetera vel fabulis pariter
constent, vel gestis perperam intellectis, vel
praepostere relatis.
II.
Horum gestorum architectum ab eo qui superiora
Marcellini gesta et Silvestri pseudoconstitutum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.