PL 82, col. 222

Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

CCCLXV diebus ad eadem loca siderum redit. Annus
autem dictus, quia mensibus in se recurrentibus
volvitur. Unde et annulus, quasi annuus, id est, circulus,
quod in se redeat. Virgilius:
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
2. Sic enim et apud Aegyptios indicabatur ante inventas
litteras, picto dracone caudam suam mordente,
quia in se recurrit. Alii annum dicunt, ἀπὸ
τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est, ab innovatione, renovatur
enim semper.
3. Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris
annus est triginta dierum, aut solstitialis,
qui XII continet menses; aut magnus, omnibus planetis
in eumdem locum recurrentibus, qui fit post
annos solstitiales plurimos.

4. Aera singulorum annorum constituta est a
Caesare Augusto, 230 quando primum censum
exegit, ac Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera
ex eo quod omnis orbis aes reddere professus est
reipublicae.
CAPUT XXXVII. De olympiadibus, et lustris, et jubileis.
1. Olympias apud Graecos constituta apud Elidem
Graeciae civitatem. Eliis agentibus agonem, et quinquennale
certamen, quatuor mediis annis vacantibus;
et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem
vocaverunt, quadriennio in una olympiade supputato. 231
2. Lustrum vero est πεντετηρὶς, id est, quinquennium,
quod quinto anno dicitur condi propter
olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc

aera nondum erant. Est enim quinquennale tempus.
Ideo vero sic vocatur eo quod censu per quinquennium
in republica peracto, urbs Roma lustrabatur.
3. Jubilaeus interpretatur remissionis annus. Est
enim Hebraicus, et sermo, et numerus, qui septenis
annorum hebdomadibus, id est, quadraginta
novem annis texitur, in quo clangebatur tubis, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.